| Quoniam, quibus in generibus elocutio versari de- | 4.17.1 |
| beat, dictum est, videamus nunc, quas res debeat ha- | |
| bere elocutio commoda et perfecta. Quae maxime ad- | |
| modum oratori a<d>commodata est, tres res in se debet | |
| habere: elegantiam, conpositionem, dignitatem. | 5 |
| Elegantia est, quae facit, ut <locus> unus quisque | |
| pure et aperte dici videatur. Haec tribuitur in Latini- | |
| tatem et explanationem. | |
| Latinitas est, quae sermonem purum conservat, | |
| ab omni vitio remotum. Vitia in sermone, quo minus | 10 |
| is Latinus sit, duo possunt esse: soloecismus et bar- | |
| barismus. | |
| Soloecismus est, cum in verbis pluribus con- | |
| sequens verbum superius non a<d>commodatur. | |
| Barbarismus est, cum verbis al<iquid> vitiose ef- | 15 |
| feratur. | |
| Haec qua ratione vitare possumus, in arte gram- | |
| matica dilucide dicemus. | |
| Explanatio est, quae reddit apertam et diluci- | |
| dam orationem. Ea conparatur duabus rebus, usi- | 20 |
| tatis verbis et propriis. Usitata sunt ea, quae ver- | |
| santur in [sermone] consuetudine cotidiana; pro- | |
| pria, quae eius rei verba sunt aut esse possunt, qua | |
| de loquemur. | |
| Conpositio est verborum constructio, quae fa- | 18.1 |
| cit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas. | |
| Ea conservabitur, si fugiemus crebras vocalium | |
| concursiones, quae vastam atque hiantem orationem | |
| reddunt, ut haec est: | 5 |
| 'Bacae aeneae amoenissime inpendebant'; | |
| et, si vitabimus eiusdem litterae nimiam adsidui- | |
| tatem, cui vitio versus hic erit exemplo—nam hic | |
| nihil prohibet in vitiis alienis exemplis uti—: | |
| O Tite, tute, Tate<i>, tibi tanta, tyranne, tulisti, | 10 |
| et hic eiusdem poëtae: | |
| qu<o>iquam quicquam quemquam, quemque quisque conveniat, neget; | |
| et si eiusdem verbi adsiduitatem nimiam fugiemus, | |
| eiusmodi: | |
| Nam cuius rationis ratio non extet, ei | 15 |
| rationi ratio non est fidem habere ̄ ̆ ̄ ; | |
| et, si non utemur continenter similiter cadentibus ver- | |
| bis, hoc modo: | |
| Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes; | |
| et si verborum transiectionem vitabimus, nisi quae | 20 |
| erit concinna, qua de re posterius loquemur; | |
| quo in vitio est Caelius adsiduus, ut haec est: | |
| In priore libro has res ad te scriptas, | |
| Luci, misimus, Aeli. |