| In hoc genus plerique cum declinantur et ab eo, | 4.15.19 |
| quo profecti sunt, aberrarunt, specie gravitatis fallun- | 20 |
| tur nec perspicere possunt orationis tumorem. | |
| Qui in mediocre genus orationis profecti sunt, si | 16.1 |
| pervenire eo non potuerunt, errantes perveniunt ad | |
| confinii genus eius generis; quod appellamus dis- | |
| solutum, quod est sine <n>ervis et articulis; ut hoc | |
| modo appellem 'fluctuans' eo, quod fluctuat huc et | 5 |
| illuc nec potest confirmate neque viriliter sese ex- | |
| pedire. Id est eiusmodi: | |
| 'Socii nostri cum belligerare nobiscum vellent, pro- | |
| fecto ratiocinati essent etiam atque etiam, quid pos- | |
| sint facere, si quidem sua sponte facerent et non | 10 |
| haberent hinc adiutores multos, malos homines et | |
| audaces. Solent enim diu cogitare omnes, qui ma- | |
| gna negotia volunt agere.' | |
| Non potest huiusmodi sermo tenere adtentum audi- | |
| torem; diffluit enim totus neque quicquam conprehen- | 15 |
| dens perfectis verbis amplectitur. | |
| Qui non possunt in illa facetissima verborum at- | |
| tenuatione commode versari, veniunt ad aridum et | |
| exangue genus orationis, quod non alienum est exile | |
| nominari, cuiusmodi est hoc: | 20 |
| 'Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea | |
| dicit: "Hic tuus servus me pulsavit." Postea dicit | |
| hic illi: "Considerabo." Post ille convicium fecit et | |
| magis magisque praesente multis clamavit.' | |
| Frivolus hic quidem iam et inliberalis est sermo: | 25 |
| non enim est adeptus id, quod habet attenuata figura, | |
| puris et electis verbis conpositam orationem. | |
| Omne genus orationis, et grave et mediocre et ad- | |
| tenuatum, dignitate adficiunt exornationes, de quibus | |
| post loquemur; quae si rarae disponen- | 30 |
| tur, distinctam, sicuti coloribus, si crebrae conloca- | |
| buntur, obliquam reddunt orationem. Sed figuram in | |
| dicendo commutare oportet, ut gravem mediocris, me- | |
| diocrem excipiat attenuata, deinde identidem commu- | |
| tentur, ut facile satietas varietate vitetur. | 35 |