| In adtenuato figurae genere, id quod ad | 4.14.1 |
| inf<u>mum et cottidianum sermonem demissum est, | |
| hoc erit exemplum: | |
| 'Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, post- | |
| quam perfusus est, defricari; deinde, ubi visum est, | 5 |
| ut in alveum descenderet, ecce tibi iste de traverso: | |
| "Heus", inquit, "adolescens, pueri tui modo me pul- | |
| sarunt; satis facias oportet." Hic, qui id aetatis ab | |
| ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, eru- | |
| buit. Iste clarius eadem et alia dicere coepit. Hic: | 10 |
| "Vix; tamen", inquit, "sine me considerare." Tum | |
| vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis | |
| rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, | |
| ne ad solarium quidem, ut mihi videtur, sed pone | |
| scaenam et in eiusmodi locis exercitata. Contur- | 15 |
| batus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc | |
| pedagogi lites ad oriculas versarentur inperito huius- | |
| modi conviciorum. Ubi enim iste vidisset scurram | |
| exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de | |
| existimatione perderet, ut omnia sine famae detri- | 20 |
| mento facere posset?' | |
| Igitur genera figurarum ex ipsis exemplis intellegi | 15.1 |
| poterant. Erat enim et adtenuata verborum construc- | |
| tio quaedam et item alia in gravitate, alia posita in | |
| mediocritate. | |
| Est autem cavendum, ne, dum haec genera consec- | 5 |
| temur, in finituma et propinqua vitia veniamus. | |
| Nam gravi figurae, quae laudanda est, propinqua est | |
| ea, quae fugienda; quae recte videbitur appellari, si suf- | |
| f<la>ta nominabitur. Nam ita ut corporis bonam habi- | |
| tudinem tumos imitatur saepe, item gravis oratio | 10 |
| saepe inperitis videtur ea, quae turget et inflata est, | |
| cum aut novis aut priscis verbis aut duriter aliunde | |
| translatis aut gravioribus, quam res postulat, aliquid | |
| dicitur, hoc modo: | |
| 'Nam qui perduellionibus venditat patriam, non sa- | 15 |
| tis subplicii dederit, si praeceps in Neptunias depul- | |
| tus erit lacunas. P<o>enit<e> igitur istum, qui montis belli | |
| fabricatus est, campos sustulit pacis.' |