| In mediocri figura versabitur oratio, si haec, | 4.13.1 |
| ut ante dixi, aliquantum demiserimus | |
| neque tamen ad infimum descenderimus, sic: | |
| 'Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum | |
| sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum | 5 |
| nobiscum simul virtute et industria conservare so- | |
| liti sunt. <I>i cum se et opes suas et copiam necessario | |
| norunt, tum vero nihilominus propter propinquita- | |
| tem et omnium rerum societatem, quid omnibus re- | |
| bus p. R. posset, scire et existimare poterant. | 10 |
| <I>i, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quae- | |
| so, quae res erat, qua freti bellum suscipere conaren- | |
| tur, cum multo maximam partem sociorum in officio | |
| manere intellegerent? cum sibi non multitudinem mi- | |
| litum, non idoneos imperatores, non pecuniam publi- | 15 |
| cam praesto esse viderent? non denique ullam rem, | |
| quae res pertinet ad bellum administrandum? Si cum | |
| finitumis de finibus bellum gererent, si totum cer- | |
| tamen in uno proelio positum putarent, tamen omni- | |
| bus rebus instructiores et apparatiores venirent; ne- | 20 |
| dum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes | |
| gentes, reges, nationes partim vi, partim voluntate | |
| consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a pop. | |
| R. superati essent, ad se transferre tantulis viribus | |
| conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non | 25 |
| sua sponte conati sunt? Eo quidem isti minus facile | |
| conarentur, quod illi quemadmodum d<i>scessent vi- | |
| debant. Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei | |
| de rebus ante gestis exempla petere non possunt, <i>i | |
| per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: | 30 |
| at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum | |
| eventis suis rationibus possunt providere. Nulla igi- | |
| tur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt? Quis | |
| hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, | |
| ut imperium p. R. temptare auderet nullis copiis | 35 |
| fretus? Ergo aliquid fuisse necessum est. Quid aliud, | |
| nisi id, quod dico, potest esse?' |