| Postremo haec quoque res nos duxit ad hanc ratio- | 4.10.10 |
| nem, quod nomina rerum Graeca quae convertimus, | |
| ea remota sunt a consuetudine. Quae enim res apud | |
| nostros non erant, earum rerum nomina non pote- | |
| rant esse usitata. Ergo haec asperiora primo videan- | |
| tur necesse est, id quod fiet rei, non nostra difficul- | 15 |
| tate. Relicum scripturae consumetur in exemplis: haec | |
| <tamen> aliena si posuissemus, factum esset, ut, quod | |
| commodi esset in hoc libro, id nostrum non esset; | |
| quod asperius et inusitatum, id proprie nobis adtri- | |
| bueretur. Ergo hanc quoque incommoditatem fugimus. | 20 |
| His de causis, cum artis inventionem Graecorum pro- | |
| bassemus, exemplorum rationem secuti non sumus. | |
| Nunc tempus postulat, ut ad elocutionis praecepta | |
| transeamus. | |
| Bipertita igitur erit nobis elocutionis praeceptio. Pri- | 25 |
| mum dicemus, quibus in generibus semper om- | |
| nis oratoria elocutio debeat esse; deinde | |
| ostendemus, quas res semper habere debeat. | |
| Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras | 11.1 |
| appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa con- | |
| sumitur: unam gravem, alteram mediocrem, tertiam | |
| extenuatam vocamus. | |
| Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi | 5 |
| et ornata constructione. | |
| Mediocris est, quae constat ex humiliore neque ta- | |
| men ex inf<u>ma et pervulgatissima verborum digni- | |
| tate. | |
| Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissi- | 10 |
| mam puri consuetudinem sermonis. | |
| In grave<i> consumetur oratio figura, si, | |
| quae cuiusque rei poterunt ornatissima verba reperiri, | |
| sive propria sive extranea, unam quamque rem ad- | |
| commodabuntur; et si graves sententiae, quae in am- | 15 |
| plificatione et commiseratione tractantur, eligentur; | |
| et si exornationes sententiarum aut verborum, quae | |
| gravitatem habebunt, de quibus post | |
| dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit | |
| hoc exemplum: | 20 |
| 'Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam | 12.1 |
| possit in eum poenam excogitare, qui prodere ho- | |
| stibus patriam cogitarit? quod maleficium cum hoc | |
| scelere conparari, quod huic maleficio dignum sup- | |
| plicium potest inveniri? In <i>is, qui violassent in- | 5 |
| genuum, matremfamilias constuprassent, vol<ner>as- | |
| sent aliquem aut postremo necassent, maxima sup- | |
| plicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo | |
| ac nefario facinori singularem poenam non relique- | |
| runt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad | 10 |
| paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sce- | |
| leris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus | |
| atrocissimas calamitates machinantur. O feros ani- | |
| mos! o crudeles cogitationes! o derelictos homines | |
| ab humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare | 15 |
| possunt? quo pacto hostis, revulsis maiorum sepul- | |
| cris, d<i>iectis moenibus, ovantes inruerent in civita- | |
| tem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus | |
| trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfami- | |
| liis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs | 20 |
| acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se | |
| non putant id, quod voluerint, ad exitum per- | |
| duxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scele- | |
| rati viderint cinerem. Nequeo verbis consequi, iu- | |
| dices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia | 25 |
| vos mei non egetis. Vester enim vos animus aman- | |
| tissimus rei p. facile edocet, ut eum, qui fortunas | |
| omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex | |
| ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum do- | |
| minatu nefario voluerit obruere.' | 30 |