| Ergo haec exornatio, cui licentiae nomen est, sicuti | 4.50.1 |
| demonstravimus, duplici ratione tractabitur: acrimo- | |
| nia, quae si nimium fuerit aspera, mitigabitur laude; | |
| et adsimulatione, <de> qua posterius diximus, quae | |
| non indiget mitigationis, propterea quod imitatur li- | 5 |
| centiam et sua spontes<t> ad animum auditoris adcom- | |
| modata. | |
| Deminutio est, qu<o>m aliquid inesse in nobis aut | |
| in <i>is, quos defendimus, aut natura aut fortuna aut | |
| industria dicemus egregium, quod, ne qua significetur | 10 |
| adrogans ostentatio, deminuitur et adtenuatur ora- | |
| tione, hoc modo: | |
| 'Nam hoc pro meo iure, iudices, dico, me labore | |
| et industria curasse, ut disciplinam militarem non in | |
| postremis tenerem.' | 15 |
| Hic si quis dixisset: 'Ut optime tenerem,' tametsi | |
| vere dixisset, tamen adrogans visus esset. Nunc et | |
| ad invidiam vitandam et laudem conparandam satis | |
| dictum est. | |
| Item: 'Utrum igitur avaritiae an egestatis causa acces- | 20 |
| sit ad maleficium? Avaritiae? At largissimus fuit | |
| in amicos; quod signum liberalitatis est, quae con- | |
| traria est avaritiae. Egestatis? Huic quidem pater | |
| —nolo nimium dicere—non tenuissimum patri- | |
| monium reliquit.' | 25 |
| Hic quoque vitatum est, ne 'magnum' aut 'maxi- | |
| mum' diceretur. Hoc igitur in nostris aut eorum, quos | |
| defendemus, egregiis commodis proferendis observa- | |
| bimus. Nam eiusmodi res et invidiam contrahunt in | |
| vita et odium in oratione, si inconsiderate tractes. | 30 |
| Quare quemadmodum ratione in vivendo fugitur in- | |
| vidia, sic in dicendo consilio vitatur odium. |