| Descriptio nominatur, quae rerum consequen- | 4.51.1 |
| tium continet perspicuam et dilucidam cum gravitate | |
| expositionem, hoc modo: | |
| 'Quodsi istum, iudices, vestris sententiis liberaveri- | |
| tis, statim, sicut e cavea leo <e>missus aut aliqua t<a>e- | 5 |
| terrima belua soluta ex catenis, volitabit et vagabi- | |
| tur in foro, acuens dentes in unius cuiusque fortu- | |
| nas, in omnes amicos atque inimicos, notos atque | |
| ignotos incursitans, aliorum famam depeculans, | |
| aliorum caput obpugnans, aliorum domum <et> om- | 10 |
| nem familiam perfringens, rem publicam fun- | |
| ditus labefactans. Quare, iudices, eicite eum de civi- | |
| tate, liberate omnes formidine; vobis denique ipsis | |
| consulite. Nam si istum inpunitum dimiseritis, in | |
| vosmet ipsos, mihi credite, feram et truculentam be- | 15 |
| stiam, iudices, inmiseritis.' | |
| Item: 'Nam si de hoc, iudices, gravem sententiam tule- | |
| ritis, uno iudicio simul multos iugulaveritis: grandis | |
| natu parens, cuius spes senectutis omnis in huius | |
| adulescentia posita est, quare velit in vita manere, | 20 |
| non habebit; fili parvi, privati patris auxilio, ludi- | |
| brio et despectui paternis inimicis erunt obpositi; | |
| tota domus huius indigna concidet calamitate. At | |
| inimici, statim sanguinulentam palmam crudelissima | |
| victoria potiti, insultabunt in horum miserias. Et su- | 25 |
| perbi a re simul et verbis inveniuntur.' | |
| Item: 'Nam neminem vestrum fugit, Quirites, urbe | |
| capta quae miseriae consequi soleant: arma qui con- | |
| tra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri, | |
| qui possunt per aetatem et ve<i>res laborem ferre, | 30 |
| rapiuntur in servitutem, qui non possunt, vita pri- | |
| vantur; uno denique atque eodem tempore domus | |
| hostili flagrabit incendio, et quos natura aut volun- | |
| tas necessitudine et benivolentia coniuncxit, di- | |
| strahuntur; liberi partim e gremiis diripiuntur pa- | 35 |
| rentum, partim in sinum iugulantur, partim ante | |
| pedes constuprantur. Nemo, iudices, est, qui possit | |
| satis rem consequi verbis nec efferre oratione ma- | |
| gnitudinem calamitatis.' |