| Ho<c>e genere exornationis vel indignatio vel miseri- | 4.51.40 |
| cordia potest commoveri, cum res consequentes con- | |
| prehensae universae perspicua breviter exprimuntur | |
| oratione. | |
| Divisio est, quae rem semovens ab re utramque | 52.1 |
| absolvit ratione subiecta, hoc modo: | |
| 'Cur ego nunc tibi quicquam obiciam? Si probus | |
| es, non meruisti; si inprobus, non commovere.' | |
| Item: 'Quid nunc ego de meis promeritis praedicem? | 5 |
| Si meministis, obtundam; si obliti estis, cum re nihil | |
| egerim, quid est quod verbis proficere possim?' | |
| Item: 'Duae res sunt, quae possunt homines ad turpe | |
| conpendium commovere: inopia atque avaritia. Te | |
| avarum in fraterna divisione cognovimus; inopem | 10 |
| atque egentem nunc videmus. Qui potes igitur osten- | |
| dere causam maleficii non fuisse?' | |
| Inter hanc divisionem et illam, quae de partibus | |
| orationis tertia est, de qua in primo libro diximus | |
| secundum narrationem, hoc interest: illa di- | 15 |
| vidit per enumerationem aut per expositionem, quibus | |
| de rebus in totam orationem disputatio futura sit; | |
| haec se statim explicat et brevi duabus aut pluribus | |
| partibus subiciens rationes exornat orationem. | |
| Frequentatio est, cum res tota causa dispersae | 20 |
| coguntur in unum locum, quo gravior aut acrior aut | |
| criminosior oratio sit, hoc pacto: | |
| 'A quo tandem abest iste vitio? quid est, cur iu- | |
| dicio velitis eum liberare? Suae pudicitiae prodi- | |
| tor est, insidiator alienae; cupidus intemperans, petu- | 25 |
| lans superbus; impius in parentes, ingratus in ami- | |
| cos, infestus cognatis; in superiores contumax, in | |
| aequos et pares fastidiosus, in inferiores crudelis; | |
| denique in omnis intolerabilis.' |