| Eiusdem generis est illa frequentatio, quae pluri- | 4.53.1 |
| mum coniecturalibus causis opitulatur, cum suspici- | |
| ones, quae separatim dictae minutae et infirmae erant, | |
| unum in locum coactae rem videntur perspicuam fa- | |
| cere, non suspiciosam, hoc pacto: | 5 |
| 'Nolite igitur, nolite, iudices, ea, quae dixi, separa- | |
| tim spectare; sed omnia colligite et conferte in unum. | |
| Si et commodum ad istum ex illius morte veniebat; | |
| et vita hominis est turpissima, animus avarissimus, | |
| fortunae familiares attenuatissimae; et res ista bono | 10 |
| nemini praeter istum fuit; neque alius quisquam ae- | |
| que commode neque iste aliis commodioribus ratio- | |
| nibus facere potuit, neque praeteritum est ab isto | |
| quicquam quod opus fuit ad maleficium neque fac- | |
| tum quod opus non fuit; et cum locus idoneus ma- | 15 |
| xime quaesitus; tum occasio adgrediendi commoda; | |
| tempus adeundi op<p>ortunissimum; spatium confi- | |
| ciendi longissimum sumptum est; non sine maxima | |
| occultandi et perficiendi maleficii spe; et prae- | |
| terea ante, quam occisus homo is est, iste visus est | 20 |
| in eo loco, in quo est occisio facta, solus; paulo post | |
| in ipso maleficio vox illius, qui occidebatur, audita; | |
| deinde post occisionem istum multa nocte domum | |
| redisse constat; postero die titubanter et inconstanter | |
| de occisione illius locutum; haec partim testimoniis, | 25 |
| partim quaestionibus argumentatis omnia conproban- | |
| tur et rumore populi, quem ex argumentis natum ne- | |
| cesse est esse verum: vestrum, iudices, est, ex his in | |
| uno loco conlocatis, certam sumere scientiam, non | |
| suspicionem maleficii. Nam unum aliquid aut alte- | 30 |
| rum potest in istum casu cecidisse suspiciose; ut | |
| omnia inter se a primo ad postremum conveniant, | |
| †maleficia necesse est; casu non potest fieri.' |