| Vehemens haec est exornatio et in coniecturali con- | 4.53.34 |
| stitutione causae ferme semper necessaria, et in cete- | 35 |
| ris generibus causarum et in omni oratione adhibenda | |
| nonnumquam. | |
| Expolitio est, cum in eodem loco manemus et | 54.1 |
| aliud atque aliud dicere videmur. Ea dupliciter fit: | |
| si aut eandem plane dicemus rem, aut de eadem re. | |
| Eandem rem dicemus, non eodem modo—nam | |
| id quidem optundere auditorem est, non rem expolire | 5 |
| —sed commutate. Commutabimus tripliciter: verbis, | |
| pronuntiando, tractando. | |
| Verbis commutabimus, cum re semel dicta iterum | |
| aut saepius aliis verbis, quae idem valeant, eadem res | |
| proferetur, hoc modo: | 10 |
| 'Nullum tantum est periculum, quod sapiens pro | |
| salute patriae vitandum arbitretur. Cum agetur in- | |
| columitas perpetua civitatis, qui bonis erit rationi- | |
| bus praeditus, profecto nullum vitae discrimen sibi | |
| pro fortunis rei p. fugiendum putabit et erit in ea | 15 |
| sententia semper, ut pro patria studiose quamvis in | |
| magnam descendat vitae dimicationem.' | |
| Pronuntiando commutabimus, si, cum in ser- | |
| mone, tum in acrimonia, tum in alio atque alio genere | |
| vocis atque gestus eadem verbis commutando pro- | 20 |
| nuntiationem quoque vehementius inmutarimus. Hoc | |
| neque commodissime scribi potest neque parum est | |
| apertum; quare non eget exempli. | |
| Tertium genus est commutationis, quod tractan- | 55.1 |
| do conficitur, si sententiam traiciemus aut ad sermo- | |
| cinationem aut exsuscitationem. |