| Sermocinatio est—de qua planius paulo post | 4.55.4 |
| suo loco dicemus, nunc breviter, quod ad | 5 |
| hanc rem satis sit, attingemus—, in qua constituetur | |
| alicuius personae oratio adcommodata ad dignitatem, | |
| hoc modo, ut, quo facilius res cognosci possit, ne | |
| ab eadem sententia recedamus: | |
| 'Sapiens omnia rei p. causa suscipienda pericula | 10 |
| putabit. Saepe ipse secum loquitur: "Non mihi soli, | |
| sed etiam atque adeo multo potius natus sum pa- | |
| triae; vita, quae fato debetur, saluti patriae potissi- | |
| mum solvatur. Aluit haec me; tute atque honeste | |
| produxit usque ad hanc aetatem; munivit meas ra- | 15 |
| tiones bonis legibus, optumis moribus, honestissi- | |
| mis disciplinis. Quid est, quod a me satis ei per- | |
| solvi possit, unde haec accepi?" <Ex>inde haec lo- | |
| quetur secum sapiens saepe: ergo in periculis rei p. nul- | |
| lum ipse periculum fugiet.' | 20 |
| Item mutatur res tractando, si traducitur ad ex- | |
| suscitationem, cum et nos commoti dicere videa- | |
| mur, et auditoris animum commovemus, sic: | |
| 'Quis est tam tenui cogitatione praeditus, cuius | |
| animus tantis angustiis invidiae continetur, qui non | 25 |
| hunc hominem studiosissime laudet et sapientissi- | |
| mum iudicet, qui pro salute patriae, pro incolumitate | |
| civitatis, pro rei p. fortunis quamvis magnum atque | |
| atrox periculum studiose suscipiat et libenter subeat? | |
| Equidem hunc hominem magis cupio satis laudare | 56.1 |
| quam possum; idemque hoc certo scio vobis omnibus | |
| usu venire.' | |
| Eadem res igitur his tribus in dicundo commutabi- | |
| tur rebus: verbis, pronuntiando, tractando; sed | 5 |
| tractando dupliciter: sermocinatione et ex- | |
| suscitatione. |