| Sed de eadem re cum dicemus, plurimis | 4.56.8 |
| utemur commutationibus. Nam cum rem simplici- | |
| ter pronuntiarimus, rationem poterimus subi- | 10 |
| cere; deinde dupliciter vel sine ra- | |
| tionibus vel cum rationibus pronuntiare; | |
| deinde afferre contrarium—de | |
| quibus omnibus diximus in verborum exornationibus—; | |
| deinde simile et exemplum—de quo | 15 |
| suo loco plura dicemus—; deinde | |
| conclusionem, de qua in secundo libro, quae opus | |
| fuerunt, diximus, demonstrantes argumenta- | |
| tiones quemadmodum concludere oporteat: in hoc li- | |
| bro docuimus, cuiusmodi esset exornatio | 20 |
| verb<orum>, cui conclusioni nomen est. Ergo huiusmodi | |
| vehementer ornata poterit esse expolitio, quae con- | |
| stabit ex frequentibus exornationibus verborum et sen- | |
| tentiarum. | |
| Hoc modo igitur septem partibus tractabitur—et | 25 |
| ab eiusdem sententiae non recedamus exemplo, ut | |
| scire possis, quam facile praeceptione rhetoricae res | |
| simplex multiplici ratione tractatur: | |
| 'Sapiens nullum pro re p. periculum vitabit, | 57.1 |
| ideo quod saepe, cum pro re p. perire noluerit, ne- | |
| cesse erit cum re p. pereat; et, quoniam omnia sunt | |
| commoda a patria accepta, nullum incommodum | |
| pro patria grave putandum est. | 5 |
| Ergo qui fugiunt id periculum quod pro re p. | |
| subeundum est, stulte faciunt: nam neque effugere | |
| incommoda possunt et ingrati in civitate<m> reperiun- | |
| tur. At, qui patriae pericula suo periculo expe- | |
| tant, hi sapientes putandi sunt, cum et eum, quem | 10 |
| debent, honorem rei p. reddunt, et pro multis perire | |
| malunt, quam cum multis. | |
| Etenim vehementer est inicum vitam, quam a na- | |
| tura acceptam propter patriam conservaris, naturae | |
| cum cogat reddere, patriae cum roget non dare; et, | 15 |
| cum possis cum summa virtute et honore pro patria | |
| interire, malle per dedecus et ignaviam vivere; et | |
| cum pro amicis et parentibus et ceteris necessariis | |
| adire periculum velis, pro re p., in qua et haec | |
| et illud sanctissimum patriae nomen continetur, | 20 |
| nolle in discrimen venire. | |
| Ita uti contemnendus est, qui in navigio <non> na- | |
| vem quam se mavult incolumem, item vituperandus, | |
| qui in re p. discrimine suae plus quam communi sa- | |
| luti consulit. Navi enim fracta multi incolumes eva- | 25 |
| serunt; ex naufragio patriae salvus nemo potest ena- | |
| tare. | |
| Quod mihi bene videtur Decius intellexisse, qui se | |
| devovisse dicitur et pro legionibus in hostis immisse | |
| medios. Amisit vitam, at non perdidit. Re enim vilis- | 30 |
| sima certam et parva maximam redemit. Vitam | |
| dedit, accepit patriam; amisit animam, potitus est | |
| gloriam, quae cum summa laude prodita vetustate | |
| cottidie magis enitescit. | |
| Quodsi pro re p. decere accedere periculum et ra- | 35 |
| tione demonstratum est et exemplo conprobatum, <i>i | |
| sapientes sunt existimandi, qui nullum pro salute | |
| patriae periculum vitant.' |