| In his igitur generibus expolitio versatur: de qua | 4.58.1 |
| producti sumus, ut plura diceremus, quod non modo, | |
| cum causam dicimus, adiuvat et exornat orationem, | |
| sed multo maxime per eam exercemur ad elocutionis | |
| facultatem. Quare conveniet extra causam in exer- | 5 |
| cendo rationis adhibere expolitionis, in dicendo uti, | |
| cum exornabimus argumentationem, qua de re dixi- | |
| mus in libro secundo. | |
| Commoratio est, cum in loco firmissimo, quo | |
| tota causa continetur, manetur diutius et eodem sae- | 10 |
| pius reditur. Hac uti maxime convenit et id est ora- | |
| toris boni maxime proprium. Non enim datur auditori | |
| potestas animum de re firmissima demovendi. Huic | |
| exemplum satis idoneum subici non potuit, propterea | |
| quod hic locus non est a tota causa separatus sicuti | 15 |
| membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfusus est | |
| per totum corpus orationis. | |
| Contentio est, per quam contraria referentur. Ea | |
| est in verborum exornationibus, ut ante do- | |
| cuimus, huiusmodi: | 20 |
| 'Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem prae- | |
| bes.' | |
| In sententiarum huiusmodi: | |
| 'Vos huius incommodis lugetis, iste rei p. calami- | |
| tate laetatur. Vos vestris fortunis diffiditis, iste solus | 25 |
| suis eo magis confidit.' | |
| Inter haec duo contentionum genera hoc interest: | |
| illud ex verbis celeriter relatis constat; hic sententiae | |
| contrariae ex conparatione referantur oportet. | |
| Similitudo est oratio traducens ad rem quam- | 59.1 |
| piam aliquid ex re dispari simile. Ea sumitur aut | |
| ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut | |
| ante oculos ponendi. Et quomodo quattuor de cau- | |
| sis sumitur, item quattuor modis dicitur: per contra- | 5 |
| rium, per negationem, per conlationem, per brevita- | |
| tem. Ad unam quamque sumendae causam similitudi- | |
| nis adcommodabimus singulos modos pronuntiandi. |