| Ornandi causa sumitur per contrarium sic: | 4.59.9 |
| 'Non enim, quemadmodum in palaestra, qui tae- | 10 |
| das candentes accipit, celerior est in cursu continuo, | |
| quam ille, qui tradit, item melior imperator novus, | |
| qui accipit exercitum, quam ille, qui decedit; propte- | |
| rea quod defatigatus cursor integro facem, hic peri- | |
| tus imperator inperito exercitum tradit.' | 15 |
| Hoc sine simile<i> satis plane et perspicue et probabi- | |
| liter dici potuit hoc modo: 'Dicitur minus bonos im- | |
| peratores a melioribus exercitus accipere solere'; sed | |
| ornandi causa simile sumptum est, ut orationi quae- | |
| dam dignitas conparetur. Dictum autem est per con- | 20 |
| trarium. Nam tum similitudo sumitur per contrarium, | |
| cum ei rei, quam nos probamus, aliquam rem negamus | |
| esse similem. [ut paulo ante, cum de cursoribus ad- | |
| serebatur.] | |
| Per negationem dicetur probandi causa hoc | 25 |
| modo: | |
| 'Neque equus indomitus, quamvis bene natura con- | |
| positus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, quae | |
| desiderantur ab equo; neque homo indoctus, quam- | |
| vis sit ingeniosus, ad virtutem potest pervenire.' | 30 |
| Hoc probabilius factum est, quod magis est veri | |
| simile non posse virtutem sine doctrina conparari, | |
| quoniam ne equus quidem indomitus ido- | |
| neus possit esse. Ergo sumptum est probandi causa, | |
| dictum autem per negationem; id enim perspicuum | 35 |
| est de primo similitudinis verbo. | |
| Sumetur et apertius dicendi causa simile— | 60.1 |
| dicitur per brevitatem—hoc modo: | |
| 'In amicitia gerenda, sicut in certamine currendi, | |
| non ita convenit exerceri, ut, quoad necesse sit, ve- | |
| nire possis, sed ut productus studio et viribus ultra | 5 |
| facile procurras.' |