| Nam hoc simile est, ut apertius intellegatur mala | 4.60.7 |
| ratione facere, qui reprehendant eos, qui verbi causa | |
| post mortem amici liberos eius custodiant, propterea | |
| quod in cursore tantum velocitatis esse oporteat, ut | 10 |
| efferatur ultra finem, in amico tantum benivolentiae, | |
| ut ultra quam quod amicus sentire possit, procurrat | |
| amicitiae studio. Dictum autem simile est per brevi- | |
| tatem. Non enim ita, ut in ceteris rebus, res ab re se- | |
| parata est, sed utraeque res coniuncte et confuse | 15 |
| pronuntiatae. | |
| Ante oculos ponendi negotii causa sumetur si- | |
| militudo—dicetur per conlationem—sic: | |
| 'Uti cithar<o>edus cum prodierit optime vestitus, | |
| palla inaurata indu<c>tus, cum clamyde purpurea va- | 20 |
| riis coloribus intexta, et cum corona aurea, magnis | |
| fulgentibus gemmis inluminata, citharam tenens ex- | |
| ornatissimam auro et ebore distinctam, ipse prae- | |
| terea forma et specie sit et statura adposita ad di- | |
| gnitatem: si, cum magnam populo commorit iis rebus | 25 |
| expectationem, repente, silentio facto, vocem mittat | |
| acerbissimam cum turpissimo corporis motu, quo me- | |
| lius ornatus et magis fuerit expectatus, eo magis de- | |
| risus et contemptus eicitur; item, si quis in excelso | |
| loco et in magnis ac locupletibus copiis conlocatus | 30 |
| fortunae muneribus et naturae commodis omnibus | |
| abundabit, si virtutis et artium, quae virtutis magi- | |
| strae sunt, egebit, quo magis ceteris rebus erit co- | |
| piosus et inlustris et expectatus, eo vehementius | |
| derisus et contemptus ex omni conventu bonorum | 35 |
| eicietur.' | |
| Hoc simile exornatione utriusque rei, alterius iner- | |
| tiae [artificis] alterius stultitiae simili ratione conlata, | |
| sub aspectus omnium rem subiecit. Dictum autem est | |
| per conlationem, propterea quod proposita similitu- | 40 |
| dine paria sunt omnia relata. |