| In similibus observare oportet diligenter, ut, cum | 4.61.1 |
| rem afferamus similem, cuius rei causa similitudinem | |
| adtulerimus, verba ad similitudinem habeamus ad- | |
| commodata. Id est huiusmodi: | |
| 'Ita ut irundines aestivo tempore praesto sunt, fri- | 5 |
| gore pulsae recedunt—' | |
| ex eadem similitudine nunc per translationem verba | |
| sumimus: | |
| 'item falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt; | |
| simul atque hiemem fortunae viderunt, devolant | 10 |
| omnes.' | |
| Sed inventio similium facilis erit, si quis sibi omnes | |
| res, animantes et inanimas, mutas et eloquentes, feras | |
| et mansuetas, terrestris, caelestis, maritimas, arti- | |
| ficio, casu, natura conparatas, usitatas atque inusi- | 15 |
| tatas, frequenter ponere ante oculos poterit et ex his | |
| aliquam venari similitudinem, quae aut ornare aut do- | |
| cere aut apertiorem rem facere aut ponere ante oculos | |
| possit. Non enim res tota totae rei necesse est similis | |
| sit, sed id ipsum, quod conferetur, similitudinem ha- | 20 |
| beat oportet. | |
| Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti | 62.1 |
| cum certi auctoris nomine propositio. Id sumitur is- | |
| dem de causis, quibus similitudo. Rem ornatiorem | |
| facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa sumitur; | |
| apertiorem, cum id, quod sit obscurius, magis di- | 5 |
| lucidum reddit; probabiliorem, cum magis veri | |
| similem facit; ante oculos ponit, cum exprimit | |
| omnia perspicue, ut res prope dicam manu temptari | |
| possit. Unius cuiusque generis singula subiecissemus | |
| exempla, nisi et exemplum quod genus est, in ex- | 10 |
| politione demonstrassemus et causas su- | |
| mendi in similitudine aperuissemus. Quare | |
| noluimus neque pauca, quominus intellegeretur, ne- | |
| que re intellecta plura scribere. |