| Haec exornatio plurimum prodest in amplificanda | 4.69.1 |
| et conmiseranda re huiusmodi enarrationibus. Statuit | |
| enim rem totam et prope ponit ante oculos. | |
| Omnes rationes honestandae studiose collegimus | |
| elocutionis: in quibus, Herenni, si te diligentius | 5 |
| exercueris, et gravitatem et dignitatem et suavitatem | |
| habere in dicundo poteris, ut oratorie plane loquaris, | |
| ne nuda atque inornata inventio vulgari sermone effe- | |
| ratur. Nunc identidem nosmet ipsi nobis instemus— | |
| res enim communis agetur—, ut frequenter et adsidue | 10 |
| consequamur artis rationem studio et exercitatione; | |
| quod alii cum molestia tribus de causis maxime fa- | |
| ciunt: aut si quicum libenter exerceantur non habent, | |
| aut si diffidunt sibi, aut nesciunt, quam viam sequi | |
| debeant; quae ab nobis absunt omnes difficultates. | 15 |
| Nam et simul libenter exerceamur propter amicitiam, | |
| cuius initium cognatio facit, cetera philosophiae ratio | |
| confirmabit: et nobis non diffidimus, propterea quod | |
| et aliquantum processimus, et alia sunt meliora, quae | |
| multo intentius petimus in vita, ut, etiamsi non per- | 20 |
| venerimus in dicendo quo volumus, parva pars vitae | |
| perfectissimae desideretur; et viam quam sequamur, | |
| habemus, propterea quod in his libris nihil praeteri- | |
| tum est rhetoricae praeceptionis. Demonstratum est | |
| enim, quomodo res in omnibus generibus causarum | 25 |
| invenire oporteat; dictum est, quo pacto eas disponere | |
| conveniat; traditum est, qua ratione esset pronuntian- | |
| dum; praeceptum est, qua via meminisse possemus; | |
| demonstratum est, quibus modis perfecta elocutio con- | |
| pararetur. Qua si sequimur, acute et cito reperiemus, | 30 |
| distincte et ordinate disponemus, graviter et venuste | |
| pronuntiabimus, firme et perpetue meminerimus, or- | |
| nate et suaviter eloquemur. Ergo amplius in arte rhe- | |
| torica nihil est. Haec omnia adipiscemur, si rationes | |
| praeceptionis diligentia consequemur exercitationis. | 35 |