| Brevitas est res ipsis tantummodo verbis neces- | 4.68.1 |
| sariis expedita, hoc modo: | |
| 'Lemnum praeteriens cepit, inde Thasi praesidium | |
| reliquit, post urbem Viminacium sustulit, inde pulsus | |
| in Hellespontum statim potitur Ab<y>di.' | 5 |
| Item: 'Modo consul quondam, is deinde primus | |
| erat civitatis; tum proficiscitur in Asiam; deinde | |
| hostis et exul est dictus; post imperator, et postremo | |
| factus est consul.' | |
| Habet paucis conprehensa brevitas multarum rerum | 10 |
| expeditionem. Quare adhibenda saepe est, cum aut | |
| res non egent longae orationis aut tempus non sinet | |
| commorari. | |
| Demonstratio est, cum ita verbis res exprimitur, | |
| ut geri negotium et res ante oculos esse videatur. | 15 |
| Id fieri poterit, si, quae ante et post et in ipsa re facta | |
| erunt, conprehendemus aut a rebus consequentibus aut | |
| circum instantibus non recedimus, hoc modo: | |
| 'Quod simul atque Graccus prospexit, fluctuare | |
| populum, verentem, ne ipse auctoritate senatus | 20 |
| commotus sententia desisteret, iubet advocari con- | |
| tionem. Iste interea scelere et malis cogitationibus | |
| redundans evolat e templo Iovis: sudans, oculis ar- | |
| dentibus, erecto capillo, contorta toga, cum pluribus | |
| aliis ire celerius coepit. Ille<i> praeco faciebat audien- | 25 |
| tiam; hic, subsellium quoddam <ex>cors calce premens, | |
| dextera pedem defringit et hoc alios iubet idem fa- | |
| cere. Cum Graccus deos inciperet precari, cursim isti | |
| impetum faciunt et ex aliis ali partibus convolant atque | |
| e populo unus: "Fuge, fuge," inquit, "Tiberi. Non | 30 |
| vides? Respice, inquam." Deinde vaga multitudo, | |
| subito timore perterrita, fugere coepit. At iste, spu- | |
| mans ex ore scelus, anhelans ex infimo pectore cru- | |
| delitatem, contorquet brachium et dubitante<i> Gracco, | |
| quid esset, neque tamen locum, in quo constiterat, | 35 |
| relinquenti, percutit tempus. Ille, nulla voce dela- | |
| bans insitam virtutem, concidit tacitus. Iste viri for- | |
| tissimi miserando sanguine aspersus, quasi facinus | |
| praeclarissimum fecisset circum inspectans, et hilare | |
| sceleratam gratulantibus manum porrigens, in tem- | 40 |
| plum Iovis contulit sese.' |