| Per exsuperationem, cum plus est dictum, | 4.67.5 |
| quam patitur veritas, augendae suspicionis causa, sic: | |
| 'Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qui sibi | |
| petat ignem, non reliquit.' | |
| Per ambiguum, cum verbum potest in duas plu- | |
| resve sententias accipi, sed accipitur tamen in eam | 10 |
| partem, quam vult is, qui dixit; ut de eo si dicas, qui | |
| multas hereditates adierit: 'Prospice tu, qui pluri- | |
| mum cernis.' | |
| Ambigua quemadmodum vitanda sunt, quae obscu- | |
| ram reddunt orationem, item haec consequenda, quae | 15 |
| conficiunt huiusmodi significationem. Ea reperientur | |
| facile, si noverimus et animum adverterimus verbo- | |
| rum ancipites aut multiplices potestates. | |
| Per consequentiam significatio fit, cum res, | |
| quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota | 20 |
| res relinquitur in suspicione; ut si salsamentari filio | |
| dicas: 'Quiesce tu, cuius pater cubitis emungi solebat.' | |
| Per abscisionem, si, cum incipimus aliquid di- | |
| cere, deinde praecidamus, et ex eo, quod iam dixi- | |
| mus, satis relinquitur suspicionis, sic: | 25 |
| 'Qui ista forma et aetate nuper alienae domi— | |
| nolo plura dicere.' | |
| Per similitudinem, cum aliqua re simili allata | |
| nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus, quid | |
| sentiamus, hoc modo: | 30 |
| 'Noli, Saturnine, nimium populi frequentia fretus | |
| esse: inulti iacent Gracci.' | |
| Haec exornatio plurimum festivitatis habet inter- | |
| dum et dignitatis; sinit enim quiddam tacito oratore | |
| ipsum auditorem suspicari. | 35 |