| Puto in hoc exemplo datos esse uni cuique ser- | 4.65.50 |
| mones ad dignitatem adcommodatos; id quod oportet | |
| in hoc genere conservare. | |
| Sunt item sermocinationes consequentes hoc genus: | |
| 'Nam quid putamus illos dicturos, si hoc iudicaritis? | |
| Nonne omnes hac utentur oratione?' deinde subicere | 55 |
| sermonem. | |
| Conformatio est, cum aliqua, quae non adest, | 66.1 |
| persona confingitur quasi adsit, aut cum res muta aut | |
| informis fit eloquens, et forma ei et oratio adtribuitur | |
| ad dignitatem adcommodata, aut actio quaedam, hoc | |
| pacto: | 5 |
| 'Quodsi nunc haec urbs invictissima vocem mittat, | |
| non hoc pacto loquatur: "Ego illa plurimis tropeis | |
| ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locu- | |
| pletata victoriis, nunc vestris seditionibus, o cives, | |
| vexor; quam dolis malitiosa Kartago, viribus pro- | 10 |
| bata Numantia, disciplinis erudita Corinthus labe- | |
| factare non potuit, eam patimini nunc ab homunculis | |
| deterrumis proteri atque conculcari?"' | |
| Item: 'Quodsi nunc Lucius ille Brutus revivescat et hic | |
| ante pedes vestros adsit, <is> non hac utatur oratione: | 15 |
| "Ego reges eieci, vos tyrannos introducitis; ego liber- | |
| tatem, quae non erat, peperi, vos partam servare non | |
| vultis; ego capitis mei periculo patriam liberavi, vos | |
| liberi sine periculo esse non curatis?"' | |
| Haec conformatio licet in plures res, in mutas | 20 |
| atque inanimas transferatur; sed proficit plurimum in am- | |
| plificationis partibus et conmiseratione. | |
| Significatio est res, quae plus in suspicione re- | 67.1 |
| linquit, quam positum est in oratione. Ea fit per ex- | |
| superationem, ambiguum, consequentiam, abscisio- | |
| nem, similitudinem. |