| Huiusmodi notationes, quae describunt, quod con- | 4.65.1 |
| sentaneum sit unius cuiusque naturae, vehementer ha- | |
| bent magnam delectationem: totam enim naturam cu- | |
| iuspiam ponunt ante oculos, aut gloriosi, ut nos exem- | |
| pli causa coeperamus, aut invidi aut tumidi aut avari, | 5 |
| ambitiosi, amatoris, luxuriosi, furis, quadruplatoris; | |
| denique cuiusvis studium protrahi potest in medium | |
| tali notatione. | |
| Sermocinatio est, cum alicui personae sermo ad- | |
| tribuitur et is exponitur cum ratione dignitatis, hoc | 10 |
| pacto: | |
| 'Cum militibus urbs redundaret et omnes timore | |
| obpressi domi continerentur, venit iste cum sago, | |
| gladio succinctus, tenens iaculum; <III> adulescentes | |
| hominem simili ornatu subsecuntur. Inrupit in aedes | 15 |
| subito, deinde magna voce: "Ubi est iste beatus," | |
| inquit, "aedium dominus? quin mihi praesto fuit? | |
| Quid tacetis?" Hic ali omnes stupidi timore obmu- | |
| tuerunt. Uxor illius infelicissimi cum maximo fletu | |
| ad istius pedes abiecit sese. "Per te," inquit, "e<a> | 20 |
| quae tibi dulcissima sunt in vita: miserere nostri, | |
| noli extinguere extinctos, fer mansuete fortunam: nos | |
| quoque fuimus beati: nosce te esse hominem."— | |
| "Quin illum mihi datis ac vos auribus meis opplo- | |
| rare desinitis? Non abibit." Illi nuntiatur interea ve- | 25 |
| nisse istum et clamore maximo mortem minari. Quod | |
| simul ut audivit: "Heus," inquit, "Gorgia pedisequ<e> | |
| puerorum, absconde pueros, defende, fac, ut incolu- | |
| mis ad adulescentiam perducas." Vix haec dixe- | |
| rat, cum ecce iste praesto "sedes," inquit, "audax? | 30 |
| Non vox mea tibi vitam ademit? exple meas inimi- | |
| citias et iracundiam satura tuo sanguine." Ille cum | |
| magno spiritu verba: "Metuebam," inquit, "ne | |
| plane victus essem. Nunc video: iure mecum con- | |
| tendere non vis, ubi superare<i> turpissimum et supe- | 35 |
| rare pulcherrimum est: interficere vis. Occidar equi- | |
| dem, sed victus non peribo." "Ut in extremo vitae | |
| tempore etiam sententias eloqueris! Numquam ei, | |
| quem vides dominari, vis supplicare?" Tum mulier: | |
| "Immo iste quidem rogat et supplicat: sed tu, quaeso, | 40 |
| commovere; et tu per deos," inquit, "hunc exam- | |
| plexare. Dominus est; vicit hic te, vince tu nunc | |
| animum." "Quin desinis," inquit, "uxor, loqui, quae | |
| me digna non sint? tace et quae curanda sunt, cura. | |
| Tu cessas mihi vitam, tibi omnem bene vivendi spem | 45 |
| mea morte eripere?" Iste mulierem p<r>opulit ab se | |
| lamentantem; illi nescio quid incipienti dicere, quod | |
| dignum videlicet illius virtute esset, gladium in latere | |
| defixit.' |