| Sextus est locus, qu<o>m ostendimus et consulto fac- | 2.49.1 |
| tum, et dicimus voluntario facinori nullam esse ex- | |
| cusationem, inprudentiae [et] iustam deprecationem | |
| paratam. | |
| Septimus locus est, quo ostendimus taetrum faci- | 5 |
| nus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus | |
| iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum | |
| rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de | |
| vita dimicatur. | |
| Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare, | 10 |
| sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, in- | |
| usitatum: quo maturius et atrocius vindicandum est. | |
| Nonus locus constat ex peccatorum con- | |
| paratione, quasi cum dicemus maius esse maleficium | |
| stuprare ingenuum quam sacrum legere quod alterum | 15 |
| propter egestatem, alterum propter intemperantem | |
| superbiam fiat. | |
| Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio | |
| gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, ex- | |
| putamus acriter et criminose et diligenter, ut agi res | 20 |
| et geri negotium videatur rerum consequentium enu- | |
| meratione. | |
| Misericordia commovebitur auditoribus, se<i> va- | 50.1 |
| riam fortunarum commutationem dicemus: si osten- | |
| demus, in quibus commodis fuerimus quibusque in- | |
| commodis simus, conparatione: si, quae nobis futura | |
| sint, nisi causam optinuerimus, enumerabimus et | 5 |
| ostendemus: si supplicabimus et nos sub eorum, quo- | |
| rum misericordiam captabimus, potestatem subicie- | |
| mus: si, quid nostris parentibus, liberis, ceteris ne- | |
| cessariis casurum sit propter nostras calamitates, ape- | |
| riemus, et simul ostendemus illorum nos sollicitudine | 10 |
| et miseria, non nostris incommodis dolere: si de cle- | |
| mentia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios | |
| usi sumus, aperiemus: si nos semper aut diu in malis | |
| fuisse ostendemus: si nostrum fatum aut fortunam | |
| conqueremur: si animum nostrum fortem, patientem | 15 |
| incommodorum ostendemus futurum. Conmisera- | |
| tionem brevem esse oportet. Nihil enim lacrima citius | |
| arescit. | |
| Fere locos obscurissimos totius artificii tractavi- | |
| mus in hoc libro; quapropter huic volumini modus | 20 |
| hic sit: reliquas praeceptiones, quoad videbitur, in | |
| tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite | |
| conscripsimus, ita tu diligenter et nobiscum et sine | |
| nobis considerabis, et nos industriae fructus ex tua | |
| conscientia capiemus, et tute nostram diligentiam lau- | 25 |
| dabis, tua perceptione laetabere: tu scientior eris prae- | |
| ceptorum artificii, nos alacriores ad relicum persol- | |
| vendum. Verum haec futura satis scio; te enim non | |
| ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, | |
| ut, quod libentissime faciamus, tuae rectissimae volun- | 30 |
| tati morem geramus. |