| Amplificatio est res, quae per locum communem | 2.47.20 |
| instigationis auditorum causa sumitur. Loci communis | |
| ex decem praeceptis commodissume sumentur adau- | |
| gendi criminis causa. | |
| Primus locus sumitur ab auctoritate, cum comme- | 48.1 |
| moramus, quantae curae ea res fuerit diis inmortali- | |
| bus aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationi- | |
| bus, hominibus sapientissimis, senatui; item maxime, | |
| quo modo de his rebus legibus sanctum sit. | 5 |
| Secundus locus est, cum consideramus, illae res, | |
| de quibus criminamur, ad quos pertineant: utrum ad | |
| omnes, quod atrocissimum est; an ad superiores, quod | |
| genus <i>i sunt, a quibus auctoritatis locus communis | |
| sumitur; an ad pares, hoc est, in isdem partibus animi, | 10 |
| corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui his | |
| omnibus rebus antecelluntur. | |
| Tertius locus est, quo percontamur, quid sit even- | |
| turum, si omnibus idem concedatur; et ea re neglecta | |
| ostendemus quid periculorum atque incommodorum | 15 |
| consequatur. | |
| Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit | |
| permissum, multos alacriores ad maleficium futu- | |
| ros, quod adhoc expectatio iudicii remoratur. | |
| Quintus locus est, qu<o>m ostendimus, si semel aliter | 20 |
| iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo me- | |
| deri aut erratum iudi<c>um corrigere possit. Quo in loco | |
| non incommodum erit uti ceterarum rerum conpara- | |
| tione, ut ostendamus alias res posse aut vetustate | |
| sedari aut consilio corrigi, huius rei aut leniendae aut | 25 |
| corrigendae nullam rem adiumento futuram. |