| Item vitiosum est id augere, quod convenit docere, | 2.46.20 |
| hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse | |
| et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, | |
| augeat peccatum et dicat nihil indignius esse quam | |
| hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit an | |
| non, sed, factumne sit, quaeritur. | 25 |
| Conplexio vitiosa est, quae non, quod quique | |
| primum dictum est, primum conplectitur; et quae | |
| non breviter concluditur; et quae non ex enumera- | |
| tione certum et constans aliquid relinquit, ut intelle- | |
| gatur, quid propositum in argumentatione sit, quid | 30 |
| deinde ratione, quid <rationis> confirmatione, quid | |
| tota argumentatione demonstratum. | |
| Conclusiones, quae apud Graecos epilogi no- | 47.1 |
| minantur, tripertitae sunt. Nam constant ex enume- | |
| ratione, amplificatione, et conmiseratione. | |
| Quattuor locis uti possumus conclusionibus: in | |
| principio, secundum narrationem, secundum firmis- | 5 |
| simam argumentationem, in conclusione. | |
| Enumeratio est, per quam colligimus et com- | |
| monemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, | |
| ut renovetur, non redintegretur oratio: et ordine, ut | |
| quicquid erit dictum, referemus, ut auditor, si me- | 10 |
| moriae mandaverit, ad idem, quod ipse meminerit, | |
| reducatur. Item curandum est, ne aut ab exordio | |
| aut narratione repetatur orationis enumeratio. Ficta | |
| enim et dedita opera conparata oratio videbitur esse | |
| artificii significandi, ingenii venditandi, memoriae | 15 |
| ostendendae causa. Quapropter initium enumerationis | |
| sumendum est a divisione. Dein ordine breviter ex- | |
| ponendae res sunt, quae tractatae erunt in confirma- | |
| tione et confutatione. |