| Item vitiosum est de nomine et vocabulo contro- | 2.45.17 |
| versiam struere, quam rem consuetudo optime potest | |
| iudicare; velut Sulpicius, qui intercesserat, ne exulis, | |
| quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem | 20 |
| posterius inmutata voluntate, cum eandem legem fer- | |
| ret, alio se ferre dicebat propter nominum commuta- | |
| tionem: nam non exules, sed vi eiectos se reducere | |
| aiebat. Proinde quasi id fuisset in controversia, quo | |
| illi nomine appellarentur, aut proinde quasi non om- | 25 |
| nes, quibus aqua et igni interdictum est, exules ap- | |
| pellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum cau- | |
| sa fecit; nos tamen intellegamus vitiosum esse in- | |
| tendere controversiam propter nominum mutationem. | |
| Quoniam exornatio constat ex similibus et exem- | 46.1 |
| plis et amplificationibus et rebus iudicatis et ce- | |
| teris rebus, quae pertinent ad exaugendam et con- | |
| locupletandam argumentationem, quae sint his rebus | |
| vitia, consideremus. | 5 |
| Simile vitiosum est, quod de aliqua parte dissi- | |
| mile est, nec habet parem rationem conparationis, aut | |
| sibi ipsi obest qui adfert. | |
| Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut re- | |
| prehendatur, aut inprobum, ut non sit imitandum, aut | 10 |
| maius aut minus, quam res postulat. | |
| Res iudicata vitiose proferetur, si aut dissimili de | |
| re proferetur, aut de ea re, qua de controversia | |
| non est, aut inproba, aut eiusmodi, ut aut plures aut | |
| magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri | 15 |
| possint. | |
| Item vitiosum est id, quod adversarii factum esse | |
| confiteantur, de eo argumentari et planum facere fac- | |
| tum esse; nam id augeri oportet. |