| Item considerandum est, ne aliud accusatoris cri- | 2.43.15 |
| minatio contineat, aliud defensoris purgatio purget, | |
| quod saepe consulto multi ab reo faciunt angustiis | |
| causae coacti; ut si quis, cum accusetur ambitu magi- | |
| stratum petisse, ab imperatoribus saepe numero apud | |
| exercitum * * * donatum esse. Hoc si diligenter in | 20 |
| oratione adversariorum observaverimus, saepe depre- | |
| hendemus eos de ea re quod dicant non habere. | |
| Item vitiosum est artem aut scientiam aut studium | 44.1 |
| quodpiam vituperare propter eorum vitia, qui in eo | |
| studio sunt: veluti qui r<h>etoricam vituperant propter | |
| alicuius oratoris vituperandam vitam. | |
| Item vitiosum est ex eo, quia perperam factum con- | 5 |
| stet esse, putari ostendi a certo homine factum esse, | |
| hoc modo: | |
| 'Mortuum deformatum, tumore praeditum, cor- | |
| pore decoloratum constat fuisse: ergo veneno ne- | |
| catus est.' | 10 |
| Deinde, si sit usque in eo occupatus, ut multi fa- | |
| ciunt, venenum datum, vitio non mediocri conflictetur. | |
| Non enim factumne sit quaeritur, sed a quo factum sit. | |
| Item vitiosum est in conparandis rebus alteram rem | 45.1 |
| efferre, de re altera mentionem non facere aut negle- | |
| gentius disputare: ut si cum conparetur, utrum satius | |
| sit populum frumentum accipere an non accipere, | |
| quae commoda sint in altera re vera, curet, enumeret; | 5 |
| quae in altera incommoda sint et qua<e> velit depressa, | |
| praetereat aut ea, quae minima sint, dicat. | |
| Item vitiosum est in rebus conparandis necesse pu- | |
| tari alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod | |
| genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, | 10 |
| Albensibus an Vestinis Pennensibus, quod rei p. pop. | |
| R. profuerint, et is, qui dicat, alteros laedat. Non | |
| enim necesse est, si alteros praeponas, alteros vitu- | |
| perare: fieri enim potest, ut, quo<m> alteros magis lau- | |
| daris, aliquam alteris partem laudis adtribuas, ne cu- | 15 |
| pide depugnasse contra veritatem puteris. |