| Hoc ideo vitiosum est, quia non expedita aut iudi- | 2.41.22 |
| cata res, sed inpedita et in simili controversia posita | |
| exempli loco profertur. | |
| Item vitiosum est, cum id, de quo summa contro- | 42.1 |
| versia est, parum expeditur et, quasi transactum sit, | |
| relinquitur, hoc modo: | |
| Aperte fatur dictio, se<i> intellegas: | |
| Tali dari arma, qualis qui gessit fuit, | 5 |
| Iubet, potiri si studeamus Pergamum. | |
| Quem ego me profiteor esse: me est aecum frui | |
| Fraternis armis mihique adiudicarier, | |
| Vel quod propinquus vel quod virtute aemulus. | |
| Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione dis- | 10 |
| sentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc | |
| modo: | |
| Qua causa accusem hunc? | |
| tum id exputando evolvere: | |
| Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus? | 15 |
| Sin inverecundum animi ingenium possidet, | |
| Quid autem eum accuses, qui id parvi auditum <ae>stimet? | |
| Non incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare | |
| non accusaret. Quid postea? quid ait? | |
| Nunc ego te ab summo iam detexam exordio. | 20 |
| Item vitiosum est, quod dicitur contra iudicis volun- | 43.1 |
| tatem aut eorum, qui audiunt, si aut partes, quibus illi | |
| student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur | |
| aut aliquo eiusmodi vitio laeditur auditoris voluntas. | |
| Item vitiosum est non omnis res confirmare, quas | 5 |
| pollicitus sis in expositione. | |
| Item verendum est, ne de alia re dicatur, cum alia | |
| de re controversia sit; inque eiusmodi vitio conside- | |
| randum est, ne aut ad rem addatur quid aut quippiam | |
| de re detrahatur, aut tota causa mutata in aliam cau- | 10 |
| sam derivetur; uti apud Pacuvium Zethus cum | |
| Amphione, quorum controversia de musica inducta | |
| disputatione in sapientiae rationem et virtutis utili- | |
| tatem consumitur. |