| Item vitiosum est, quo<m> id, quod in aperto delicto | 2.40.6 |
| positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc | |
| modo: | |
| Cum te expetebant omnes, florentissimo | |
| Regno reliqui: nunc desertum ab omnibus | 10 |
| Summo peri<cl>o sola ut restituam paro. | |
| Item vitiosum est, quod in aliam partem ac dictum | |
| sit potest accipi. Id est huiusmodi, ut si quis potens | |
| ac factiosus in contione dixerit: | |
| 'Satius est uti regibus, quam uti malis legibus.' | 15 |
| Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine | |
| malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, | |
| non dicitur sine atroci suspicione. | |
| Item vitiosum est falsis aut vulgaribus definitioni- | 41.1 |
| bus uti. Falsae sunt huiusmodi, ut si quis | |
| dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione | |
| aut convicio constet. Vulgares sunt, quae nihilo- | |
| minus in aliam rem transferri possunt, ut si quis | 5 |
| dicat: | |
| 'Quadruplator, ut breviter scribam, capitalis est: est | |
| enim inprobus et pestifer civis.' | |
| Nam nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam | |
| sicarii aut proditoris attulit definitionem. | 10 |
| Item vitiosum est pro argumento sumere, quod in | |
| disquisitione positum est; ut si quis quem furti arguat | |
| et ita dicat, eum esse hominem inprobum, avarum, | |
| fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi fur- | |
| tum fecerit. | 15 |
| Item vitiosum est controversiam controversia dis- | |
| solvere, hoc modo: | |
| 'Non convenit, censores, istum vobis satis facere, | |
| quod ait se non potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. | |
| Quid? si ad exercitum non venisset, id<e>mne tribuno | 20 |
| militum diceret?' |