| Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, | 2.39.4 |
| quae plures res significat, abutimur pro certo unius | 5 |
| rei signo, hoc modo: | |
| 'Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse'; aut | |
| 'Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum | |
| infantem.' | |
| Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin | 10 |
| cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi | |
| signa adaugent suspicionem. | |
| Item vitiosum est, quod vel in alium vel in eum | |
| ipsum, qui dicit—quod in adversarium dicit—potest | |
| convenire, hoc modo: | 15 |
| 'Miseri sunt, si uxores ducunt.' 'At tu duxisti alteram.' | |
| Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensio- | |
| nem, hoc modo: | |
| 'Iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut | |
| amore.' | 20 |
| Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, | |
| inpune maxima peccata dilabentur. | |
| Item vitiosum est, quo<m> id pro certo sumitur quod | |
| inter omnes constat, quod etiam nunc in controversia, | |
| hoc modo: | 25 |
| Eho tu, dii, quibus est potestas motus superum atque inferum, | |
| Pacem enim inter sese conciliant, conferunt concordiam. | |
| Nam ita pro suo iure hoc exemplo ut<entem> Chrespon- | |
| tem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus | |
| ita esse demonstrasset. | 30 |
| Item vitiosum est, quod iam quasi sero atque acto | 40.1 |
| negotio dici videtur, hoc modo: | |
| 'In mentem mihi si venisset, Quiritis, non com- | |
| misissem, ut in hunc locum res veniret, nam hoc aut | |
| hoc fecissem; sed me tum haec ratio fugit.' | 5 |