| Item infirma ratio est, cum videtur pro ratione ad- | 2.37.1 |
| ferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum | |
| est, hoc modo: | |
| 'Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod | |
| homines magnis et multis incommodis conflictantur | 5 |
| propter inmensam pecuniae cupiditatem.' | |
| Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, | |
| quod dictum est per expositionem. | |
| Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam | |
| res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo: | 10 |
| 'Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes | |
| sunt, pietatem colere consuerunt.' | |
| Item: | |
| 'Utile est amicos veros habere: habeas enim qui- | |
| buscum iocari possis.' | 15 |
| Nam in huiusmodi rationibus non universa neque | |
| absoluta, sed extenuata ratione expositio confir- | |
| matur. | |
| Item infirma ratio est, quae vel alii expositioni | |
| potest adcommodari, ut facit Pacuvius, qui eandem | 20 |
| adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta | |
| fortuna dicitur. | |
| In confirmatione rationis multa et vitanda | 38.1 |
| in nostra et observanda in adversariorum oratione | |
| sunt vitia proptereaque diligentius consideranda, quod | |
| adcurata confirmatio rationis totam vehementissime | |
| conprobat argumentationem. | 5 |
| Utuntur igitur studiose<i> in confirmanda ratione du- | |
| plici conclusione hoc modo: | |
| Iniuria abs te adficior indigna, pater; | |
| Nam si inprobum esse Chrespontem existimas, | |
| Cur me huic locabas nuptiis? sin est probus, | 10 |
| Cur talem invitam invitum cogis linquere? | |
| Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario con- | |
| vertentur aut ex simplici parte reprehendentur. Ex | |
| contrario hoc modo: | |
| Nulla te indigna, nata, adficio iniuria. | 15 |
| Si probus est, <te> locavi; sin est inprobus, | |
| Divortio te liberabo incommodis. | |
| Ex simplici parte reprehendetur, se<i> ex duplici con- | |
| clusione alterutra pars diluitur, hoc modo: | |
| 'Nam si inprobum esse Chrespontem existimas, | 20 |
| Cur me huic locabas nuptiis?' 'Duxi probum, | |
| Erravi. Post cognovi, et fugio cognitum.' | |
| Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; | 39.1 |
| auctior illa superior, facilior haec posterior ad ex- | |
| cogitandum. |