| Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est | 2.35.1 |
| adcommodata vel propter infirmitatem vel propter | |
| vanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario | |
| ostendit ita esse, quemadmodum expositum est, velut | |
| apud Plautum: | 5 |
| Amicum castigare ob meritam noxiam | |
| Inmune est facinus, verum in aetate utile | |
| Et conducibile. | |
| Haec expositio est. Videamus, quae ratio adferatur: | |
| nam ego amicum hodie meum | 10 |
| Concastigabo pro commerita noxia. | |
| Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod | |
| fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana | |
| ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo: | |
| 'Amor fugiendus non est: nam ex eo verissima na- | 15 |
| scitur amicitia.' | |
| Aut hoc modo: | |
| 'Philosophia vitanda est: adfert enim socordiam | |
| atque desidiam.' | |
| Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones | 20 |
| quoque earum veras esse confiteremur. Item- | 36.1 |
| que infirma ratio est, quae non necessariam causam | |
| adfert expositionis: velut Pacuvius: | |
| Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi | |
| Saxoque instare in globos<o> praedicant volubili: | 5 |
| Id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant. | |
| Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet; | |
| Insanam autem esse aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit; | |
| Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere. | |
| Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negant | 10 |
| Ullam miser<a in aetate esse>: T<emer>itatem esse autumant. | |
| Id magis veri simile esse usus rea<p>se experiundo edocet: | |
| Velut Orestes modo fuit rex, factu<st> mendicus modo. | |
| Naufragio nempe re[m] ergo id f<a>ctum, <hau> Forte aut Fortuna optigit. | |
| Nam hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait ve- | 15 |
| rius esse temeritate quam fortuna res geri. Nam utra- | |
| que opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex | |
| fuisset, mendicus factus esset. |