| Item vitiosa expositio est, quae constat ex falsa | 2.34.1 |
| enumeratione, si aut, cum plura sunt, pauciora dica- | |
| mus, hoc modo: | |
| 'Duae res sunt, iudices, quae omnes ad maleficium | |
| inpellant, luxuries et avaritia.' | 5 |
| 'Quid amor?' inquiet quispiam, 'quid ambitio? | |
| quid religio? quid metus mortis? quid imperii cupidi- | |
| tas? quid denique alia permulta?' Item falsa enu- | |
| meratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc | |
| modo: | 10 |
| 'Tres res sunt, quae omnes homines sollicitent, | |
| metus, cupiditas, aegritudo.' | |
| Satis enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quo- | |
| niam aegritudinem cum utraque re coniunctam esse | |
| necesse est. | 15 |
| Item vitiosa expositio est, quae nimium longe repe- | |
| titur, hoc modo: | |
| 'Omnium malorum stultitia est mater atque ma- | |
| teries. Ea parit inmensas cupiditates. Inmensae porro | |
| cupiditates infinitae, inmoderatae sunt. Haec pariunt | 20 |
| avaritiam. Avaritia porro hominem ad quod vis ma- | |
| leficium impellit. Ergo avaritia inducti adversarii | |
| nostri hoc in se facinus admiserunt.' | |
| Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit ex- | |
| ponere, ne Ennium et ceteros poëtas imitemur, quibus | 25 |
| hoc modo loqui concessum est: | |
| Utinam ne in nemore Pelio securibus | |
| Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes, | |
| Neve inde navis inchoandi exordium | |
| Cepisset, quae nunc nominatur nomine | 30 |
| Argo, qui<a> Argivi in ea delecti viri | |
| Vecti petebant pellem inauratam arietis | |
| Colchis, imperio regis Peliae, per dolum: | |
| Nam numquam era errans mea domo efferret pedem. | |
| Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod satis | 35 |
| esset, curarent poëtae: | |
| Utinam ne era errans mea domo efferret pedem. | |
| [Medea animo aegro, amore saevo saucia] | |
| Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositioni- | |
| bus magnopere supersedendum est. Non enim †repre- | 40 |
| hensione, sed sicut aliae conplures, * * * sua sponte | |
| vitiosa est. |