| Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a ma- | 2.32.1 |
| iore parte ad omnes confertur id, quod non necessario | |
| est omnibus adtributum; ut si quis hoc modo exponat: | |
| 'Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio | |
| parare divitias, quam officio paupertatem tueri.' | 5 |
| Si qui hoc modo exposuerit argumentationem, ut | |
| non curet quaerere, qualis ratio aut rationis confir- | |
| matio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, | |
| cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere inprobo | |
| sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri. | 10 |
| Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, | 33.1 |
| fieri omnino negatur, hoc modo: | |
| 'Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in | |
| amorem incidere.' | |
| Nam cum nonnemo devenerit in amorem uno aspec- | 5 |
| tu, et cum ille neminem dixerit, omnino nihil differt | |
| raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse modo | |
| fieri intellegatur. | |
| Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostende- | |
| mus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeteri- | 10 |
| mus, hoc modo: | |
| 'Quoniam igitur hominem occisum constat esse, | |
| necesse est aut a praedonibus aut ab inimicis occi- | |
| sum esse aut abs te, quem ille heredem testamento | |
| ex parte faciebat. Praedones in illo loco visi num- | 15 |
| quam sunt, inimicum nullum habebat: relinquitur, si | |
| neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, | |
| quod alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te | |
| sit interemptus.' | |
| Nam in huiuscemodi expositione reprehensione ute- | 20 |
| mur, si quos praeterea quam quos ille conlegerit, po- | |
| tuisse suscipere maleficium ostenderimus: velut in hoc | |
| exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus | |
| aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus: | |
| potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris. Cum | 25 |
| hoc modo illorum conlectionem disturbaverimus, no- | |
| bis latiorem locum defendendi reliquerimus. Ergo | |
| hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando, | |
| cum omnia collegisse videamur, aliquam idoneam par- | |
| tem reliquerimus. | 30 |