| Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex | 2.30.6 |
| quinque partibus constat; sed ea non semper necesse | |
| est uti. Est cum conplexione supersedendum est, si | |
| res brevis est, ut facile memoria conprehendatur; est | |
| cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples | 10 |
| ad amplificandum et exornandum res videtur esse. | |
| Sin et brevis erit argumentatio et res tenuis aut hu- | |
| milis, tum et exornatione et conplexione superseden- | |
| dum est. | |
| In omni argumentatione de duabus partibus po- | 15 |
| stremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo | |
| amplissima est argumentatio quinquepertita; brevis- | |
| sima est tripertita; mediocris sublata aut exornatione | |
| aut conplexione quadripertita. | |
| Duo genera sunt vitiosarum argumentatio- | 31.1 |
| num: unum, quod ab adversario reprehendi potest, | |
| id quod pertinet ad causam: alterum, quod tametsi | |
| nugatorium est, tamen non indiget reprehensionis. | |
| Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, | 5 |
| quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, | |
| nisi exempla subiecero, intellegere dilucide non po- | |
| teris. Haec cognitio vitiosarum argumentationum du- | |
| plicem utilitatem adferet. Nam et vitare in argu- | |
| mentatione vitium admonebit et ab aliis non vitatum | 10 |
| commode reprehendere docebit. | |
| Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam | |
| argumentationem ex quinque partibus constare, in una | |
| quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sunt | |
| consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere, et ad- | 15 |
| versariorum argumentationes hac praeceptione in om- | |
| nibus partibus temptare et ab aliqua parte labefactare | |
| possimus. |