| Quoniam satis ostendisse videamur, quibus argu- | 2.27.1 |
| mentationibus in uno quoque genere causae iudicialis | |
| uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quem- | |
| admodum ipsas argumentationes ornate et ab- | |
| solute tractare possimus. Nam fere non difficile in- | 5 |
| venire, quid sit causae adiumento; difficillimum vero est | |
| inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim | |
| res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem | |
| locis commoremur, nec eodem identidem revolvamur, | |
| neque incoatam argumentationem relinquamus, neque | 10 |
| incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac | |
| ratione et ipse<i> meminisse poterimus, quid quoque | |
| loco dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius | |
| cuiusque argumentationis distributionem percipere et | |
| meminisse poterit. | 15 |
| Ergo absolutissima et perfectissima est argumen- | 28.1 |
| tatio ea, quae in quinque partes est distributa: propo- | |
| sitionem, rationem, rationis confirmationem, exorna- | |
| tionem, conplexionem. | |
| Propositio est, per quam ostendimus summatim, | 5 |
| quid sit quod probari volumus. | |
| Ratio est quae causam demonstrat, verum esse id, | |
| quod intendimus, brevi subiectione. | |
| Rationis confirmatio est ea, quae pluribus ar- | |
| gumentis conroborat breviter expositam rationem. | 10 |
| Exornatio est, qua utimur rei honestandae et | |
| conlocupletandae causa, confirmata argumentatione. | |
| Conplexio est, quae concludit breviter, conligens | |
| partes argumentationis. | |
| Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime uta- | 15 |
| mur, hoc modo tractabimus argumentationem: | |
| 'Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit | |
| Aiacen. | |
| Inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, | |
| a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. | 20 |
| Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; | |
| sperabat illius morte se salutem sibi conparare; con- | |
| sueverat, si iure non potuerat, iniuria quavis inimico | |
| exitium machinari: cui rei mors indigna Palamedi | |
| testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur | 25 |
| eum interimere, a quo supplicium verebatur; et | |
| consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat | |
| dubitationem. | |
| Omnes enim cum minima peccata cum causa sus- | 29.1 |
| cipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt ma- | |
| leficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere | |
| conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae | |
| spes, si conplures scelere se contaminarunt imperii | 5 |
| cupiditate, si multi leve conpendium fraude maxima | |
| commutarunt, cui mirum videbitur, istum a maleficio | |
| propter acerrimam formidinem non temperasse? Vi- | |
| rum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum perse- | |
| quentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum | 10 |
| homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus | |
| * * * inimicum incolumem esse noluit: qui tandem | |
| hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videa- | |
| mus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae no- | |
| ceant, non est incredibile putandum istius quoque | 15 |
| animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide | |
| ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in | |
| bestiis nullam neque bonam neque malam rationem | |
| videamus, in isto plurimas et pessumas rationes sem- | |
| per fuisse intellegamus. | 20 |
| Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua | 30.1 |
| inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimi- | |
| citiarum acerrimam rationem et periculi metum inter- | |
| cessisse demonstravi, non est dubium quin confitea- | |
| tur causam maleficii fuisse.' | 5 |