| Deprecatione utemur, cum fatebimur nos pec- | 2.25.1 |
| casse neque id inprudentes, aut fortuito aut necessario | |
| fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus. | |
| Hic ignoscendi ratio quaeritur ex his locis: si plura | |
| aut maiora officia quam maleficia videbuntur con- | 5 |
| stare; si qua virtus aut nobilitas erit in eo, qui sup- | |
| plicabit; si qua spes erit usui futurum, si sine sup- | |
| plicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et | |
| misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, | |
| quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio | 10 |
| et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis | |
| quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis fu- | |
| turum videbitur, si eum missum fecerimus; si nulla | |
| aut a nostris civibus aut ab aliqua civitate vitu- | |
| peratio ex ea re suscipietur. Loci communis: de hu- | 26.1 |
| manitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. | |
| His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra | |
| dicet, cum amplificatione et enumeratione peccato- | |
| rum. | 5 |
| Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in libro | |
| primo ostendimus, sed, quod potest vel | |
| ad senatum vel ad consilium venire, non visa est | |
| supersedenda. | |
| Cum ab nobis crimen removere volemus, aut in | 10 |
| rem aut in hominem nostri peccati causam confere- | |
| mus. Si causa in hominem conferetur, quae- | |
| rendum erit primum, potueritne tantum, quantum reus | |
| demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et, quone | |
| modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; | 15 |
| si maxime ita sit, num ea re concedi reo conveniat, | |
| quod alieno inductu fecerit. Deinde in coniecturalem | |
| trahetur controversiam et edisseretur, num consulto | |
| factum sit. Si causa in rem quandam confere- | |
| tur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitu- | 20 |
| dine praecepimus, consideranda erunt. |