| Defensor contra eos, qui aecum censeant rem per- | 2.22.3 |
| niciosam utili praeponi, utetur loco communi per con- | |
| questionem: et simul quaerat ab accusatoribus, ab | 5 |
| iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuis- | |
| sent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam po- | |
| net ante oculos. | |
| Translatio criminis est, cum ab reo facti causa | |
| in aliorum peccatum transfertur. Primum quaeren- | 10 |
| dum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde | |
| spectandum est, aeque magnum sit illud peccatum, | |
| quod in alium transferatur, atque illud, quod reus | |
| suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re pec- | |
| care, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne | 15 |
| iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non | |
| sit de illo crimine, quod in alium transferatur, opor- | |
| teatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium | |
| non devenerit. Locus communis accusatoris contra | |
| eum, qui plus censeat vim quam iudicia valere opor- | 20 |
| tere. Et ab adversariis percontabitur accusator, quid | |
| futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis | |
| supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicant. Quid, | |
| si ipse accusator idem facere voluisset? Defensor | |
| eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen | 25 |
| transferet; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut | |
| <i>i, qui audient, existiment, aut non potuisse aut | |
| inutile fuisse rem in iudicium venire. | |
| Concessio est, per quam nobis ignosci postula- | 23.1 |
| mus. Ea dividitur in purgationem et deprecationem. | |
| Purgatio est, cum consulto a nobis factum nega- | |
| mus. Ea dividitur in necessitudinem, fortunam, in- | |
| prudentiam. De his partibus primum ostendendum | 5 |
| est; deinde ad deprecationem revertendum videtur. | |
| Primum considerandum est, num culpa ventum sit in | |
| necessitudinem [num culpa veniendi necessitu- | |
| dinem fecerit]. Deinde quaerendum est quo modo vis | |
| illa vitari potuerit ac levari. Deinde is, qui in ne- | 10 |
| cessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid | |
| contra facere aut excogitare posset. Deinde, num quae | |
| suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, | |
| quae significent id consulto factum esse, quod neces- | |
| sario cecidisse dicitur. Deinde, si maxime necessitudo | 15 |
| quaepiam fuerit, conveniatne eam satis idoneam cau- | |
| sam putari. Si autem i<n>prudentia reus se | 24.1 |
| peccasse dicet, primum quaeretur, utrum potuerit ne- | |
| scire an non potuerit; deinde utrum data sit opera, | |
| ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit an | |
| culpa. Nam qui se propter vinum aut amorem aut | 5 |
| iracundiam fugisse rationem dicet, is animi vitio vide- | |
| bitur nescisse, non inprudentia; quare non inpru- | |
| dentia se defendet, sed culpa contaminabit. Deinde | |
| coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit an | |
| ignoraverit; et considerabitur satisne inprudentia | 10 |
| praesidii debeat esse, cum factum esse constet. Cum | |
| in fortunam causa confertur et ea re defensor igno- | |
| sci reo dicet oportere, eadem omnia videntur conside- | |
| randa, quae de necessitudine praescripta sunt. Ete- | |
| nim omnes hae tres partes purgationis inter se fini- | 15 |
| timae sunt, ut in omnes eadem fere possint adcommo- | |
| dari. Loci communis in his causis: accusatoris | |
| contra eum, qui cum peccasse confiteatur, tamen ora- | |
| tione iudices demoretur; defensoris, de humanitate, | |
| misericordia: voluntatem in omnibus rebus spectari | 20 |
| convenire; quae consulto facta non sint, an ea fraude<i> | |
| esse non oportere. |