| Ex aequo et bono ius constat, quod ad veritatem | 2.20.6 |
| et utilitatem communem videtur pertinere, quod ge- | |
| nus ut maior annis LX et cui morbus causa est, co- | |
| gnitorem det. Ex eo vel novum ius constitui convenit | |
| ex tempore et ex hominis dignitate. | 10 |
| Ex pacto ius est, si quid inter se pepigerunt, si | |
| quid inter quos convenit. Pacta sunt, quae legibus | |
| observanda sunt, hoc modo: Rem ubi pagunt, orat<o>; | |
| ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem cau- | |
| sam c<o>icito. Sunt item pacta, quae sine legibus ob- | 15 |
| servantur ex convento quae iure praestare dicuntur. | |
| His igitur partibus iniuriam demonstrari, ius confir- | |
| mari convenit, id quod in absoluta iuridiciali fa- | |
| ciundum videtur. | |
| Cum ex conparatione quaeretur, utrum satius | 21.1 |
| fuerit facere, id, quod reus dicat se fecisse, a<n> id, quod | |
| accusator dicat oportuisse fieri, primum quaeri con- | |
| veniet, utrum fuerit utilius ex contentione, hoc est, | |
| utrum <h>on<e>stius, facilius, conducibilius. Deinde opor- | 5 |
| tebit quaeri, ipsumne oportuerit iudicare, utrum fuerit | |
| utilius, an aliorum fuerit utilius statuendi potestas. | |
| Deinde interponetur ab accusatore suspicio ex con- | |
| stitutione coniecturali, qua re putetur non ea ra- | |
| tione factum esse, quo melius deteriori anteponeretur, | 10 |
| sed in eo dolo malo negotium gestum de aliqua pro- | |
| babili causa. Ab defensore contra referatur argu- | |
| mentatio coniecturalis, de qua ante dictum est. | |
| Deinde quaeretur, potueritne vitari, ne in eum locum | |
| veniretur. His sic tractatis accusator utetur loco com- | 15 |
| muni in eum, qui inutile utili praeposuerit, cum sta- | 22.1 |
| tuendi non habuerit potestatem. |