| De partibus legitimae constitutionis satis dictum | 2.18.14 |
| est: nunc ad iuridicialem revertemur. | 15 |
| Absoluta iuridiciali constitutione utemur, cum ip- | 19.1 |
| sam rem, quam nos fecisse confitemur, iure factum | |
| dicemus, sine ulla adsumptione extrariae defensionis. | |
| In ea convenit quaeri, iurene sit factum. De eo causa | |
| posita dicere poterimus, si, ex quibus partibus ius | 5 |
| constet, cognoverimus. Constat igitur ex his partibus: | |
| natura, lege, consuetudine, iudicato, aequo et bono, pacto. | |
| Natura ius est, quod cognationis aut pietatis causa | |
| observatur, quo iure parentes a liberis, et a parenti- | |
| bus liberi coluntur. | 10 |
| Lege ius est id, quod populi iussu sanctum est | |
| quod genus: ut in ius eas, cum voceris. | |
| Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque, | |
| ac si legitimum sit, usitatum est quod genus id quod | |
| argentario tuleris expensum, ab socio eius recte petere | 15 |
| possis. | |
| Iudicatum est id, de quo sententia lata est aut | |
| decretum interpositum. Ea saepe diversa sunt, ut aliud | |
| alio iudici aut praetori aut consuli aut tr. pl. placitum | |
| sit et fit, ut de eadem re saepe alius aliud decreverit | 20 |
| aut iudicarit, quod genus: M. Drusus pr. urbanus, | |
| quod cum herede mandati ageretur, iudicium reddidit, | |
| Sex. Iulius non reddidit. Item: C. Caelius iudex ab- | |
| solvit iniuriarum eum, qui Lucilium poëtam in scaena | |
| nominatim laeserat, P. Mucius eum, qui L. Accium | 25 |
| poëtam nominaverat, condemnavit. Ergo, quia pos- | 20.1 |
| sunt res simili de causa dissimiliter iudicatae proferri, | |
| cum id usu venerit, iudicem cum iudice, tempus cum | |
| tempore, numerum cum numero iudiciorum <con>fere- | |
| mus. | 5 |