| Cum definitione utemur, primum adferemus bre- | 2.17.1 |
| vem vocabuli definitionem, hoc modo: | |
| 'Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus re- | |
| bus civitatis amplitudo constat. Quae sunt ea, Q. | |
| Ca<e>pio? Suffragia, magistratus. Nempe igitur tu et | 5 |
| populum suffragio et magistratum consilio privasti, | |
| cum pontes disturbasti.' | |
| Item ex contrario: | |
| 'Maiestatem is minuit, qui amplitudinem civitatis | |
| detrimento a<d>ficit. Ego non a<d>feci, sed prohibui | 10 |
| detrimento: aerarium enim conservavi, libidini ma- | |
| lorum restiti, maiestatem omnem interire non passus | |
| sum.' | |
| Primum igitur vocabuli sententia breviter et ad uti- | |
| litatem adcommodate causae describitur; deinde fac- | 15 |
| tum nostrum cum verbi descriptione coniungetur; | |
| deinde contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut | |
| falsa erit aut inutilis aut turpis aut iniuriosa: id quod | |
| ex iuris partibus sumetur de iuridiciali absoluta, de | |
| qua iam loquemur. | 20 |
| Quaeritur in translationibus primum, num ali- | 18.1 |
| quis eius rei actionem, petitionem aut persecutionem | |
| habeat, num alio tempore, num alia lege, num alio | |
| quaerente. Haec legibus et moribus, aequo et bono | |
| reperientur; de quibus dicetur in iuridiciali abso- | 5 |
| luta. | |
| In causa ratiocinali primum quaeretur, e<c>quid | |
| in rebus maioribus aut minoribus aut similibus si- | |
| militer scriptum aut iudicatum sit; deinde, utrum ea | |
| res similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis; | 10 |
| deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, | |
| quod noluerit cavere, an quod satis cautum putarit | |
| propter ceterorum scriptorum similitudinem. |