| Cum duae leges inter se discrepent, viden- | 2.15.1 |
| dum est primum, num quae <o>brogatio aut derogatio | |
| sit; deinde utrum leges ita dissentiant, ut altera iu- | |
| bea<t>, altera vetet, an ita, ut altera cogat, altera per- | |
| mittat. Infirma enim erit eius defensio, qui negabit | 5 |
| se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret: | |
| plus enim valet sanctio permissione. Item illa defensio | |
| tenuis est, cum ostenditur id factum esse, quod ea lex | |
| sanciat, cui legi obrogatum aut derogatum sit; id, | |
| quod posteriore lege sanctum sit, esse neclectum. Cum | 10 |
| haec erunt considerata, statim nostrae legis exposi- | |
| tione, recitatione, conlaudatione utemur. Deinde con- | |
| trariae legis enodabimus voluntatem et eam trahemus | |
| ad nostrae causae commodum. Dein de iuridiciali | |
| absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus partes | 15 |
| iuris, utrocum faciant; de qua parte iuri<diciali>s po- | |
| sterius disseremus. | |
| Si ambiguum esse scriptum putabitur, quod in | 16.1 |
| duas aut plures sententias trahi possit, hoc modo trac- | |
| tandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendum<s>t; | |
| deinde, quomodo scriptum <esset>, si id, quod adver- | |
| sarii interpretantur, scriptor fieri voluisset, ostenden- | 5 |
| dum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri | |
| posse, et honeste recte lege more natura bono et aequo | |
| fieri posse; quod adversarii interpretentur, ex contra- | |
| rio; nec esse ambigue scriptum, cum intellegatur, utra | |
| sententia vera sit. | 10 |
| Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam | |
| vehementer pertinere cognitionem amphiboliarum | |
| eam, quae ab dialecticis proferatur. Nos vero arbitra- | |
| mur non modo nullo adiumento esse, sed potius maxi- | |
| mo inpedimento. Omnes enim illi amphibolias aucu- | 15 |
| pantur, eas etiam, quae ex altera parte sententiam nul- | |
| lam possunt interpretari. Itaque et alieni sermonis | |
| molesti interpellatores et scripti cum odiosi tum ob- | |
| scuri interpretes sunt; et dum caute et expedite loqui | |
| volunt, infantissimi reperiuntur. Ita dum metuunt in | 20 |
| dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pro- | |
| nuntiare non possunt. Verum horum pueriles opini- | |
| ones rectissimis rationibus, cum voles, refellemus. In | |
| praesentiarum hoc intercedere non alienum fuit, ut | |
| huius infantiae garrulam disciplinam contemneremus. | 25 |