| Cum voluntas scriptoris cum scripto dis- | 2.13.1 |
| sidere videbitur, si a scripto dicemus, his locis | |
| utemur: secundum narrationem primum scriptoris con- | |
| laudatione, deinde scripti recitatione; deinde percon- | |
| tatione, scirentne ideo adversarii id scriptum fuisse | 5 |
| in lege aut testamento aut stipulatione aut quolibet | |
| scripto, quod ad eam rem pertinebit; deinde con- | |
| latione, quid scriptum sit, quid adversarii se fecisse | |
| dicant, quid iudicem sequi conveniat: utrum id, quod | |
| diligenter perscriptum sit, an id, quod acute sit excogi- | 10 |
| tatum; deinde ea sententia, quae ab adversariis sit | |
| excogitata et scripto adtributa, contemnetur et infir- | |
| mabitur. Deinde quaeretur, quid periculi fuerit, si | |
| id voluisset adscribere; aut num non potuerit per- | |
| scribi. Deinde a nobis sententia reperietur et causa | 15 |
| proferetur, quare id scriptor senserit, quod scripserit; | |
| et demonstrabitur scriptum illud esse dilucide, bre- | |
| viter, commode, perfecte, cum ratione certa. Deinde | |
| exempla proferentur, quae res, cum ab adversariis | |
| sententia et voluntas adferretur, ab scripto potius iudi- | 20 |
| catae sint. Deinde ostendetur, quam periculosum sit | |
| ab scripto recedere. Locus communis est contra eum, | |
| qui, cum fateatur se contra quod legibus sanctum aut | |
| testamento perscriptum sit, fecisse, tamen facti quae- | |
| rat defensionem. | 25 |
| Ab sententia sic dicemus: primum laudabimus | 14.1 |
| scriptoris commoditatem atque brevitatem, quod tan- | |
| tum scripserit, quod necesse fuerit; illud quod sine | |
| scripto intellegi potuerit, non necessario scribendum | |
| putarit. Deinde dicemus calumniatoris esse officium | 5 |
| verba et litteras sequi, neclegere voluntatem. Deinde | |
| id, quod scriptum sit, aut non posse fieri, aut non lege | |
| non more non natura non aequo et bono posse fieri; | |
| quae omnia noluisse scriptorem quam rectissime | |
| fieri nemo dicet; at ea, quae a nobis facta sint, iustis- | 10 |
| sime facta. Deinde contrariam sententiam aut nullam | |
| esse, aut stultam, aut iniustam, aut non posse fieri, | |
| aut non constare cum superioribus et inferioribus | |
| sententiis; aut cum iure communi aut cum aliis legibus | |
| communibus aut cum rebus iudicatis dissentire. | 15 |
| Deinde exemplorum a voluntate et contra scriptum | |
| iudicatorum enumeratione, deinde legum a<ut> stipu- | |
| lationum breviter exscriptarum, in quibus intellegatur | |
| scriptorum voluntas, <utemur> expositio<ne>. Locus com- | |
| munis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris | 20 |
| voluntatem non interpretetur. |