| Contra argumenta et signa et ceteras suspiciones | 2.11.9 |
| dicemus hoc modo: si demonstrabimus nullam rem | 10 |
| esse, quam non suspicionibus quivis possit criminari; | |
| deinde unam quamque suspicionem extenuabimus et | |
| dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos | |
| eam quam in alium quempiam convenire; indignum | |
| facinus esse sine testibus coniecturam et suspicionem | 15 |
| firmamenti satis habere. | |
| A rumoribus dicemus: si negabimus temere fa- | 12.1 |
| mam nasci solere, quin supsit aliquid; et si dicemus | |
| causam non fuisse, quare quispiam confingeret et emi- | |
| nisceretur; et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, | |
| argumentabimur hunc esse verum. | 5 |
| Contra rumores dicemus: primum, si docebimus | |
| multos esse falsos rumores, et exemplis utemur, de | |
| quibus falsa fama fuerit; et aut iniquos nostros aut | |
| homines natura malivolos et maledicos confincxisse | |
| dicemus; et aliquam aut fictam fabulam in adver- | 10 |
| sarios adferemus, quam dicamus omnibus in ore esse, | |
| aut verum rumorem proferemus, qui illis aliquid | |
| turpitudinis adferat, neque tamen ei rumori nos fidem | |
| habere dicemus, ideo quod quivis unus homo possit | |
| quamvis turpem de quolibet rumorem proferre et con- | 15 |
| fictam fabulam dissipare. Verumtamen si rumor vehe- | |
| menter probabilis esse videbitur, argumentando fa- | |
| mae fidem poterimus abrogare. | |
| Quod et difficillima tractatu est constitutio coniec- | |
| turalis et in veris causis saepissime tractanda est, eo | 20 |
| diligentius omnis eius partis perscrutati sumus, ut ne | |
| parvula quidem titubatione aut offensatione impedi- | |
| remur, si ad hanc rationem praeceptionis adsiduitatem | |
| exercitationis adcommodassemus. Nunc ad legiti- | |
| mae constitutionis partes transeamus. | 25 |