| A quaestionibus dicemus: cum demonstrabimus | 2.10.1 |
| maiores veri inveniendi causa tormentis et cruciatu | |
| voluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut | |
| quicquid sciant dicant; et praeterea confirmatior haec | |
| erit disputatio, si, quae dicta erint, argumentando is- | 5 |
| dem viis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus | |
| ad veri similem suspicionem; idemque hoc in testi- | |
| moniis facere oportebit. | |
| Contra quaestiones hoc modo dicemus: primum ma- | |
| iores voluisse certis in rebus interponi quaestiones, | 10 |
| cum, quae vere dicerentur, sc<e>ir<e>i, quae falso in quae- | |
| stione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo: Quo | |
| in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod | |
| videri * * * aut aliquo simili signo percipi posset; | |
| deinde dolori credi non oportere, quod alius alio re- | 15 |
| centior sit in dolore, quod ingeniosior ad eminiscen- | |
| dum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, | |
| quid quaesitor velit audire; quod cum dixerit, intel- | |
| l<e>gat sibi finem doloris futurum. Haec disputatio | |
| conprobabitur, si refellemus, quae in quaestionibus | 20 |
| erunt dicta, probabili argumentatione; idque partibus | |
| coniecturae, quas ante exposuimus, facere | |
| oportebit. | |
| Ab argumentis et signis et ceteris locis, quibus | 11.1 |
| augetur suspicio, dicere hoc modo convenit: Cum | |
| multa concurrant argumenta et signa, quae inter se | |
| consentiant, rem perspicuam, non suspiciosam videri | |
| oportere. Item plus oportere signis et argumentis credi | 5 |
| quam testibus: haec enim eo modo exponi, quo modo | |
| re vera sint gesta; testes corrumpi posse vel pretio | |
| vel gratia vel metu vel simultate. |