| Consecutio est, cum quaeritur, quae signa no- | 2.8.26 |
| centis et innocentis consequi soleant. | |
| Accusator dicet, si poterit, adversarium, cum ad | |
| eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, in- | |
| constanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse | 30 |
| aliquid; quae signa conscientiae sint. Si reus horum | |
| nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo prae- | |
| meditatum fuisse, quid sibi esset usu venturum, ut | |
| confidentissime resisteret et responderet; quae signa | |
| confidentiae, non innocentiae sint. | 35 |
| Defensor, si pertimuerit, magnitudine periculi, non | |
| conscientia peccati se commotum esse dicet; si non | |
| pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commo- | |
| tum. | |
| Adprobatio est, qua utimur ad extremum con- | 9.1 |
| firmata suspicione. Ea habet locos proprios atque | |
| communes. Proprii sunt <ii>, quibus nisi accusator nemo | |
| potest uti, et <ii>, quibus nisi defensor. Communes sunt, | |
| qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur. | 5 |
| In causa coniecturali proprius locus accusatoris est, | |
| cum dicit malorum misereri non oportere et cum auget | |
| peccati atrocitatem. | |
| Defensoris proprius locus est, cum misericordiam | |
| captat et cum accusatorem calumniari criminatur. | 10 |
| Communes loci sunt cum accusatoris tum defenso- | |
| ris, abs testibus contra testes, abs quaestionibus con- | |
| tra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, ab | |
| rumoribus contra rumores. | |
| A testibus dicemus secundum auctoritatem et vi- | 15 |
| tam testium et constantiam testimoniorum; | |
| contra testes: vitae turpitudinem, testimoniorum | |
| inconstantiam; si aut fieri non potuisse dicemus | |
| aut non factum esse quod dicant aut scire illos non | |
| potuisse aut cupide dicere et argumentari. Haec et ad in- | 20 |
| probationem et ad interrogationem testium pertinebunt. |