| Occasio quaeritur, idoneane fuerit ad rem ad- | 2.7.19 |
| oriendam an alia melior, quae aut praeterita sit aut | 20 |
| non expectata. | |
| Spes perficiendi <e>cqua fuerit, spectabitur hoc | |
| modo: si, quae supra dicta sunt signa, concurrent, si | |
| praeterea ex altera parte vires, pecunia, consilium, | |
| scientia, apparatio videbitur esse, ex altera parte in- | 25 |
| becillitas, inopia, stultitia, inprudentia, inapparatio de- | |
| monstrabitur fuisse; qua re scire potuerit, utrum | |
| diffidendum an confidendum fuerit. | |
| Spes celandi quae fuerit quaeritur ex consciis, | |
| arbitris, adiutoribus, liberis aut servis aut utrisque. | 30 |
| Argumentum est, per quod res coarguitur cer- | 8.1 |
| tioribus argumentis et magis firma suspicione. Id di- | |
| viditur in tempora tria: praeteritum, instans, conse- | |
| quens. | |
| In praeterito tempore oportet considerare, ubi | 5 |
| fuerit, ubi visus sit, quicum visus sit, num quid appa- | |
| rarit, num quem convenerit, num quid dixerit, num | |
| quid habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumen- | |
| tis; num quo in loco praeter consuetudinem fuerit aut | |
| alieno tempore. | 10 |
| In instanti tempore quaeretur, num visus sit, | |
| cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus ex- | |
| auditus aut denique num quid aliquo sensu perceptum | |
| sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu; nam | |
| quivis horum sensus potest conflare suspicionem. | 15 |
| In consequenti tempore spectabitur, num quid | |
| re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse | |
| maleficium aut ab quo factum sit. Factum esse, hoc | |
| modo: si tumore et livore decoloratum corpus est | |
| mortui, significat eum veneno necatum. A quo factum | 20 |
| sit, hoc modo: si telum, si vestimentum, si quid eius- | |
| modi relictum aut si vestigium rei repertum fue- | |
| rit; si cruor in vestimentis; si in eo loco conprehen- | |
| sus aut visus transacto negotio, quo in loco res gesta | |
| dicitur. | 25 |