| Conlatio est, cum accusator id, quod adversa- | 2.6.1 |
| rium fecisse criminatur, alii nemini nisi reo bono fuisse | |
| demonstrat; aut alium neminem potuisse perficere nisi | |
| adversarium; aut eum ipsum aliis rationibus aut non | |
| potuisse aut non aeque commode potuisse aut eum | 5 |
| fugisse alias rationes commodiores propter cupidi- | |
| tatem. | |
| Hoc loco defensor demonstret oportet aut aliis quo- | |
| que bono fuisse, aut alios quoque id, quod ipse insi- | |
| muletur, facere potuisse. | 10 |
| Signum est, per quod ostenditur idonea perfi- | |
| ciendi facultas esse quaesita. Id dividitur in partes | |
| sex: locum, tempus, spatium, occasionem, spem per- | |
| ficiendi, spem celandi. | |
| Locus quaeritur, celebris an desertus, semper de- | 7.1 |
| sertus an tum, cum id factum sit, fuerit in eo loco | |
| solitudo, sacer an profanus, publicus an privatus fue- | |
| rit; cuiusmodi loci adtingant, num, qui est passus, per- | |
| spectus, exauditus esse possit. | 5 |
| Horum quid reo, quid accusatori conveniat, per- | |
| scribere non gravaremur, nisi facile quivis causa | |
| posita posset iudicare. Initia enim inventionis ab | |
| arte debent proficisci, cetera facile conparabit exerci- | |
| tatio. | 10 |
| Tempus ita quaeritur: quid anni, qua hora noctu | |
| an interdiu, et qua die, qua noctis hora factum esse | |
| dicatur et cu<r> eiusmodi temporibus. | |
| Spatium ita considerabitur: satisne longum fuerit | |
| ad eam rem transigendam, scieritne satis ad id per- | 15 |
| ficiendum spatii futurum; nam parui refert satis spatii | |
| fuisse ad id perficiendum, si id ante sciri et ratione | |
| provideri non potuit. |