Deinde vita hominis ex ante factis spectabitur. 2.5.1
  Primum considerabit accusator, num quando simile
quid fecerit. Si id non reperiet, quaeret, num quando
venerit in similem suspicionem; et in eo debebit esse
occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paulo 5
ante exposuerit, vita hominis possit adcommodari, hoc
modo: Si dicet pecuniae causa fecisse, ostendat eum
semper avarum fuisse, si honoris, ambitiosum; ita po-
terit animi vitium cum causa peccati conglutinare.
Si non poterit par vitium cum causa reperire, repe- 10
riat dispar. Si non poterit avarum demonstrare, de-
monstret conruptorem, perfidiosum, si quo modo
poterit denique aliquo aut quam plurimis vitiis con-
taminare personam; deinde qui illud fecerit tam ne-
quiter, eundem hunc tam perperam fecisse non esse 15
mirandum. Si vehementer castus et integer existimabi-
tur adversarius, dicet facta, non famam spectare<i> opor-
tere; illum ante occultasse sua flagitia; se planum
facturum ab eo maleficium non abesse.
  Defensor primum demonstrabit vitam integram, si 20
poterit: id si non poterit, confugiet ad inprudentiam,
stultitiam, adulescentiam, vim, persuasionem; quibus
de rebus * * * vituperatio eorum, quae extra id crimen
erunt, non debeat atsignari. Sin vehementer hominis
turpitudine inpedietur et infamia, prius dabit operam, 25
ut falsos rumores dissipatos esse dicat de innocente;
et utetur loco communi, rumoribus credi non opor-
tere. Sin nihil eorum fieri potest, utatur extrema de-
fensione: dicat non se de moribus eius apud censores,
sed de criminibus adversariorum apud iudices dicere. 30