| Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque | 2.2.28 |
| causam tractare conveniat et nimirum [coniectura- | |
| lem] eam quae prima quaeque difficillima est, potis- | 30 |
| simum consideremus. | |
| In causa coniecturali narratio accusatoris su- | 3.1 |
| spiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil | |
| actum, nihil dictum, nusquam ventum aut abitum, nihil | |
| denique factum sine causa putetur. | |
| Defensoris narratio simplicem et dilucidam expo- | 5 |
| sitionem debet habere cum adtenuatione suspicionis. | |
| Huius constitutionis ratio in sex partes est distri- | |
| buta: probabile, conlationem, signum, argumentum, | |
| consecutionem, adprobationem. Horum unum quid- | |
| <quid> quid valeat, aperiemus. | 10 |
| Probabile est, per quod probatur expedisse pec- | |
| care et ab simili turpitudine hominem numquam afu- | |
| isse. Id dividitur in causam et in vitam. | |
| Causa est ea, quae induxit ad maleficium commo- | |
| dorum invitatione, cum quae- | 15 |
| ritur, num quod commodum maleficio appetierit, num | |
| honorem, num pecuniam, num dominationem; num | |
| aliquam cupiditatem aut amoris aut eiusmodi libi- | |
| dinis voluerit explere, aut num quod incommodum | |
| vitarit: inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium. | 20 |
| Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet | 4.1 |
| adversarii, in vitatione incommodi formidinem augebit. | |
| Defensor autem negabit fuisse causam, si poterit, | |
| aut eam vehementer extenuabit; deinde inicum esse | |
| dicet omnes, ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re | 5 |
| pervenerit, in suspicionem maleficii devocari. |