| De oratoris officiis quinque inventio et prima et | 2.1.13 |
| difficillima est. Ea quoque nobis erit hoc libro prope- | |
| modum absoluta: parvae partes eius in tertium vo- | 15 |
| lumen transferentur. | |
| De sex partibus orationis primum scribere incepi- | 2.1 |
| mus: in primo libro locuti sumus de exordio, | |
| narratione, divisione, | |
| nec pluribus verbis, quam necesse | |
| fuit, nec minus dilucide, quam te velle existimabamus; | 5 |
| deinde coniuncte de confirmatione et confutatione di- | |
| cendum fuit. | |
| Quare genera constitutionum et earum partes ape- | |
| ruimus; ex quo simul ostendebatur, | |
| quomodo constitutionem et partem constitutionis cau- | 10 |
| sa posita reperiri oporteret. | |
| Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum | |
| quaeri conveniret: qua inventa curandum, ut omnis | |
| ratio totius orationis ad eam conferatur. | |
| Postea admonuimus esse causas conplures, in | 15 |
| quas plures constitutiones aut partes constitutionum | |
| adcommodarentur. | |
| Relicum videbatur esse, ut ostenderemus, quae ratio | |
| posset inventiones ad unam quamque constitutionem | |
| aut partem constitutionis adcommodare; | 20 |
| et item quales argumentationes, quas Graeci | |
| epicheremata appellant, sequi, qua- | |
| les ve<i>tari oporteret; quorum utrum- | |
| que pertinet ad confirmationem et ad confutationem. | |
| Deinde ad extremum docuimus, cuiusmodi conclusi- | 25 |
| onibus orationum uti oporteat; qui | |
| locus erat extremus de sex partibus orationis. |